Tommaso Campanella, Lettere, n. 102
A NICOLAS-CLAUDE FABRI DE PEIRESC
IN AIX-EN-PROVENCE
Marsiglia, 29 ottobre 1634
Monsignor padrone osservandissimo,
urgentibus magni momenti negotiis, sub mentito habitu Galliam ab Urbe
petii, literis commendatitiis et
praeceptoriis domini cardinalis Barberini,
ut ubique suae ditionis et aliorum principum me adiuvent quicumque obvii
gubernatores etc., bene munitus; ac simul comitis de Novallia, oratoris
Christianissimi apud summum Pontificem, mandato ac
commendatione, regio
nomine, ad cuius servitium accedo, pariter datis, quemadmodum dominus
Burdelotus ad Tuam
Praestantiam inclytam scribit et ego cum accessero
demonstrabo. Vestimenta mei ordinis propria et scripta scientiarum
hic
Massiliae praestolari vellem, quae omnia per nauclerum quendam dominus
de Novallia transmittenda curat. Ipse enim
ex improviso, nec salutatis amicis,
discedere ab Urbe coactus sum atque ad te, maecenatem bonorum virorum,
missus, qui
nostris consulat necessitatibus.
Sententiam meam de libello Baronis, iam Romae prohibito, me non adnuente,
vel feram, vel, cum tecum fuero, quemadmodum
postulasti, dictabo.
Haereo hic, quoniam pecuniae desunt, expoliato tabernariis et nautis;
sed Parisiis nihil deerit.
Vellem potius apud te, vir inter sapientes ac prudentes
clarissime, expectare, quam Massiliae, et habitum induere proprium
etc.; verum absque tuo iudicio decernere
nolui. Cupio igitur atque rogo
etiam atque etiam, ut statim tuam voluntatem philosophice praepandas,
mittasque aut
currum aut lecticam: ascendere enim equum vix prae senio
et labore valeo. Hospes meus putat me esse de ordine Minimorum,
qui,
ut scis, sum Praedicatorum et tintinnabulum tuum ad quem scripsisti et saepe
salutasti. Nemini enim mea aperire,
nisi tibi, volo debeoque. Vale.
Massiliae, ex aedibus domini Gastonii, die 29 octobris 1634.
Vel scribe hospiti meo, tuo ut me nomine iuvet, sicut comes de Novalla
omnibus scribit nomine regio. Cum ad te
pervenero, audies mirifica saeculorum.
Vale iterum.