Tommaso Campanella, Lettere, n. 159

Precedente Successiva

A PIERRE SÉGUIER, GRAN CANCELLIERE DI FRANCIA,
IN PARIGI

Parigi, 6 agosto 1637

Illustrissimo et excellentissimo domino Petro Seguierio, Galliarum magno
cancellario, religiosorum philosophorumque mecenati optimo.

Moyses, hominum sapientissimus, leges Hebraeis Dei nomine laturus, a
physiologicis incoepit, quorum genesim in sex diebus absolvit, dehinc humanam
texit historiam ad illa usque tempora quibus a Deo legem accepit;
cum, ut intelligeret omnis homo eundem esse Deum qui fecit coelum et terram,
omniaque quae in eis sunt, et qui curat hominum genus, legibusque
suum dirigit ad finem, unde Plato et Varro, Graecorum et Latinorum philosophorum
antistites, non recte quempiam posse leges dare putant, nisi
Deum autorem faciat, quo venerabiles fiant serventurque ex animo; tum
quia moralia in naturalibus fundantur: nec politicus bonus erit qui physiologiam
et historiam humanam antea non attigerit, naturas rerum hominumque
et mores et inclinationes praenoscat, atque proinde sciat quibus indigent
legibus quibusque tribunalibus. Non quidem philosophus est, teste
Augustino, nec proinde hominum doctor, qui non eo pervenit, ut Deum cognosceret
autorem naturae, lumen scientiae et felicitatem vitae. Quae tria in
Aristotelismo non cognoscuntur, sed negantur; apud Platonem vero, quos
physicus Timaeus docet et Critias historicus erudit, eos moralis Socrates regit,
et Minos legifer ad vivendum ea ratione, quae hominem ad Deum suum
principium revocat, iuribus ornat.

Quocirca eandem scientiarum ipse sequutus normam, seriemque rerum
naturae atque sanctae Scripturae, qui duo primi sunt codices Dei, congruentem,
dum ipsas non vulgari ex gustu pango, sed ex praefatis Dei codicibus
haurio, scholamque Deo, qui solus verax magister indubitata fide
dignus est, non hominibus facio, quaeritans cui potissimum hoc opus commendarem,
te unum inveni cui exacte conveniret. Indiget enim sapientiae
tuae iudicio ac tutela Physiologia nostra; probitate tua Moralis scientia; Politica
vero divinas humanasque leges, quibus decoraris, accersit; Oeconomica
tandem tuae solertiae sese commendat. Quae scientiae omnes in hoc opere
continentur, stylo quidem brevi claroque, Disputationibus tamen contra sectarios
adiunctis demum armato. Totum autem opus simul ac finis operis
pietati, quam parentes avique tui professi in te abundantius transfuderunt,
valde arridebit.

Siquidem, cum apud ingratos dominos in ergastulis degerem, Deus,
cuius nutu omnia fiunt atque ordinantur, me tanto tempore teneri voluit
quantum sufficeret ad scientiarum omnium instaurationem, quam praeconceperam,
duce Deo, nec tamen in vulgari prosperitate aut extra solitudinem
perficere valuissem; et qui corporali mundo privatus eram, in longe spatiosiori
mundo mentali ac proinde in archetypo immenso, «qui portat omnia
verbo virtutis suae», ipse versabar. Radices altas animus egit apud persequentes
me gratis humatus, sed fructus edere licuisset nunquam, nisi Deus
per miraculum longe mirificentius quam astutum facinus Ulyssis, quod de
antro Poliphemi fecit ut exiret, me liberasset, quando colophonem omnibus
scientiis syntagma De saeculis saeculorum absolvebam. Et dum iterum Romae,
etsi summo Pontifici sapientissimo carus, edere opera divinitus acta laboro –
divinitus dico, quoniam ad Deum doctorem, non ad me nec ad hominem
quempiam vocant mundum –, iterum persecutio invadit me, toto
mundo teste, innocentem, donec ad liberrimum Galliae Christianissimae regnum
portentoso quodam fato me venire cogit.

Obtuli fructus primos invictissimo Regi ad fidei patrocinium, hoc tempore
necessarios pro atheismo, gentilismo et haereticismo profligandis. Hanc
enim curam Regi Gallorum ab initio iniunxit Deus, tanquam primogenito
Ecclesiae suae filio ac Messiae dextero braccio. Aliud opus De sensu rerum,
ad naturae arcana et magiam physicam et moralem pernoscendam non ineptum,
eminentissimo Cardinali Duci, naturae et artis secretario, dedi. Ratio
nunc postulat, ut Excellentia Tua a me munus acciperet, tum quia musarum
es protector, tum quia, summi Regis gratia ac mirificentissimi Cardinalts iudicio,
primum in republica Gallicana propterea locum tenes, quoniam tanta
omnibus gloria dignus, non quidem casu aut favore vulgari, reputatus es, sed
avitis virtutibus ornatus innumeris, tuis vero immensis, ut, si quis vellet optimum
eligere, non examine praevio nec Diogenis lucerna opus esset, quippe
cum sese tua virtus cunctis obvia statim optimum proderet.

Profecto a poëtis et oratoribus et historicis Galliae audivimus familiam
Seguieriorum in Gallia Narbonensi, heroum Romanorum et Gallorum sanguine
inclyta, multis ante saeculis, sapientia, religiositate ac iustitiae administratione
praefulsisse. Et dum Petrum, avum tuum, eiusque virtutes et honores
ac praeclara gesta pro patria et pro regibus narrant, et quae sex filii
eius, ex virtute potius quam ex sanguine eorundem honorum haeredes et
egregiorum facinorum autores, praecipue Antonium, heroico carmine non
minus veraci quam eleganti supra Cicerones et Catones et Gracchos celeberrimum,
et patris tui dignitates et functiones miras pro regno ac regibus,
dum Gallia nutat ac de Valoibus ad Borbonios per Seguieriorum prudentiam
tuto facto itinere transit, et quae in te ab illis transfusa sunt, gloriae
et virtutis insignia, unde et religiosi et pauperes et respublicae deliciantur,
et ad quae tu maiora transcendisti; haec, inquam, dum narrant et considerant,
cogunt me dicere: – «Haec est generatio quaerentium» Dominum,
hoc est semen cui benedixit Dominus in salutem populi sui!

Ac de te si quid dicere amplius tentarem, non minus incusabor quam
qui vellet solem demonstrare illis qui linguarum peritiam, sermonis elegantiam,
scientiarum affluentiam, legum prudentiam, sive cum in Parlamento
consiliarius, sive cum supplicum libellorum magister, sive cum senatui
summo praesides et sive cum regia curas sigilla, sive tandem cum ad supremam
Cancellarii dignitatem scandis, viderunt, audiverunt, laudaverunt.
Hoc sane unum mirificentissimum in tam vasto varioque regno sum admiratus,
quod non est qui te non celebret, nec opus arduum magnumque,
quod tua dexteritate ac gratia feliciter non perficias. Praetermissis egregiis
factis quibus Ioannem patrem et Antonium patruelem et Petrum avum, feliciter
laborantes pro republica ac regibus Henrico II et III et IV, sicut dignitate,
ita virtute videris antecellere, quaeso, patiatur tua modestia hoc
unum recentissimum memorare: quo strenuos Normandos imperii ac tributorum
impatientes, rerumque gestarum in Italia et Asia, ac dominatus
Tancredorum, Boëmundorum, Rugeriorum aliorumque principum suorum
memoria adhuc tumidos, prolapsos in iram usque ad arma, unica oratione
mites obedientesque Regi optimo reddidisti: quod centum millia armatorum
nec potuissent.

Unde elogium Ciceronis in te renovatur: «Cedant arma togae». Et Platonis
De legibus scribentis disputatio – uter melior armatus literis homo, ut
Theognides poëta sentiebat, an decoratus armis, ut Phocylides, alter poëta
mirus, cecinerat – in te facile solvitur. Arma fortitudinis sunt instrumenta,
lex iustitiae, cuius divina Ratio, Christus, est sol, splendores dispensat: sine
lege arma bestiarum sunt organa, sine armis iustitia etiam in solio Dei cuncta
moderantis perseverat. Ex accidenti et in via tantum propter miseriam et
peccatum arma sunt necessaria; lex et in via et in patria ponit «finem iustitiae
pacem». Cuius patriae praeludium in terra expectamus «conflaturum
gladios in vomeres lanceasque in falces», leges in candelabro positurum.

Iustissimus ergo Ludovicus, rex iustitiae, viribus tuam progeniem supra
innumeros heroas fortitudinis ministros, quantum in coelo Iupiter supra
Martem et in terris iudex supra militem, anteire non inscius, elegit te, tantae
familiae iubar primum, ut consilio ac prudentia difficultates reipublicae dissolveres,
seditiones sedares, lamentationes populorum tranquillares, religiosorum
iura ac concordiam conservares, pauperum curam et pupillorum et
viduarum gereres et cunctis iustitiam administrares. Id quod tam recte tamque
ex iusto Regis iusti animo exequeris, ut et qui prope et qui longe sunt
alacres et laetabundi celebrent Seguierium tanquam Galliarum solem alterum;
nec est qui se abscondat a luce eius, nec qui non foveatur a calore eius.
Porro et ego, peregrinus sorte, civis animo, antequam Gallias intrarem, sub
tuum praesidium divina providentia trahebar, et cum propius te considerarem,
clientelae tuae me commissum omnino intellexi, ut aerumnosum consolareris,
pauperem aleres et, pro fide catholica contra sectarum perfidiam
dum certo, adiuvares.

Hoc autem ita humanitas tua erga me comprobat, ut, cum in psalmodia
canimus: «Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis; gloria
et divitiae in domo eius; generatio rectorum benedicetur; dispersit, dedit
pauperibus; iustitia eius manet in saeculum saeculi», tu mihi prae oculis
obverseris post pia regum Gallorum facta. Ex pietate enim Gallica pendet
etiam communis salus – et ego novi –, quae toties Italiam nostram ac Petri
sedem de manibus tyrannorum atque infidelium liberavit, ut nostri historici
ac poëtae non ingrati testantur, qui, omissis Caesaribus, Pompeiis, Fabiis,
Metellisque et ceteris suis, vestros canunt heroas. Ipse autem aeque gratus
meos communes agnosco patronos, teque ante omnes. Quem enim Rex tanta
charitate sub tutelam suscepit et Cardinalis Dux in securitatem traduxit,
tu tertius etiam sub providentia tua copiosa comprehendes. Eoque libentius,
quoniam quae hic scribo tuae sunt consona pietati sapientiaeque.

Videbis hic Patres Ecclesiae, e cathedra olim deiectos dolo aut inadvertentia
gentilizantium, suo honori restitutos; rationem consuetudini et experientiam
opinioni nunc dominantes, quae olim misere serviebant; et tandem
testimonium divinum tam naturae quam Scripturae superpositum omnibus,
dum in scholis hominum errantes ad scholam Dei infallibilem campanula
mea vocat. Ego quidem falli, sicut et alii homines, possum, propterea non
mihi, non hominibus aliis, sed Deo soli discipulos facio; ergo nunquam fallendos.
Hic etiam videbis ingenia Christiana evangelico lumine illustrata, certius,
verius, brevius supra omnes nationes rerum veritates adepta, oraculo,
ratione et experimento fortiter comprobatas, ut confundantur qui nos gentilibus
obscuratis errore servire cogunt, atque ut non insultet amplius Iulianus
Apostata impiusque Macchiavellus nobis, quod profitentes Christum,
Dei Sapientiam, habere praeceptorem, tamen a damnatis per nos gentilibus
scientias mendicamus: id quod intraturis ad fidem catholicam infaustum obicem
ponit, fidelibus scandalum. Item, quod sancti Patres et Sorbonica academia
Parisiensis quondam desideraverunt statueruntque, iam completum
esse in negotio litterario, ac proinde mox complendum in politico, quidquid
pro Imperio instaurando et republica Christiana promovenda per Pipini successores
pii homines Deo cari pridem vaticinati sunt. Quae omnia si in hoc
volumine perscrutando certa deprehenderis, me profecto pro schola divinae
Sapientiae certantem victimatum agnosces; et misereberis, gratulaberis et
tueberis, ut Tuam decet Excellentiam, longe amplius quam ipse petere precarique
ausim. Non enim me, sed communem in me causam tibi commendo,
tuaque prudentia, non exiguitatem meam, nec quid, sed ex quo et ad quid
servus tuus loquitur, magnanimiter respiciet. Vale.

Die 6 augusti 1637.

Frater Thomas Campanella
Ordinis Praedicatorum.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche