Tommaso Campanella, Lettere, n. 102

Precedente Successiva

A NICOLAS-CLAUDE FABRI DE PEIRESC
IN AIX-EN-PROVENCE

Marsiglia, 29 ottobre 1634

Monsignor padrone osservandissimo,

urgentibus magni momenti negotiis, sub mentito habitu Galliam ab Urbe
petii, literis commendatitiis et praeceptoriis domini cardinalis Barberini,
ut ubique suae ditionis et aliorum principum me adiuvent quicumque obvii
gubernatores etc., bene munitus; ac simul comitis de Novallia, oratoris
Christianissimi apud summum Pontificem, mandato ac commendatione, regio
nomine, ad cuius servitium accedo, pariter datis, quemadmodum dominus
Burdelotus ad Tuam Praestantiam inclytam scribit et ego cum accessero
demonstrabo. Vestimenta mei ordinis propria et scripta scientiarum hic
Massiliae praestolari vellem, quae omnia per nauclerum quendam dominus
de Novallia transmittenda curat. Ipse enim ex improviso, nec salutatis amicis,
discedere ab Urbe coactus sum atque ad te, maecenatem bonorum virorum,
missus, qui nostris consulat necessitatibus.

Sententiam meam de libello Baronis, iam Romae prohibito, me non adnuente,
vel feram, vel, cum tecum fuero, quemadmodum postulasti, dictabo.
Haereo hic, quoniam pecuniae desunt, expoliato tabernariis et nautis;
sed Parisiis nihil deerit. Vellem potius apud te, vir inter sapientes ac prudentes
clarissime, expectare, quam Massiliae, et habitum induere proprium
etc.; verum absque tuo iudicio decernere nolui. Cupio igitur atque rogo
etiam atque etiam, ut statim tuam voluntatem philosophice praepandas,
mittasque aut currum aut lecticam: ascendere enim equum vix prae senio
et labore valeo. Hospes meus putat me esse de ordine Minimorum, qui,
ut scis, sum Praedicatorum et tintinnabulum tuum ad quem scripsisti et saepe
salutasti. Nemini enim mea aperire, nisi tibi, volo debeoque. Vale.

Massiliae, ex aedibus domini Gastonii, die 29 octobris 1634.

Vel scribe hospiti meo, tuo ut me nomine iuvet, sicut comes de Novalla
omnibus scribit nomine regio. Cum ad te pervenero, audies mirifica saeculorum.
Vale iterum.

F.T.C.
[ A tergo:] A monsignor l’abbate Peiresc, padrone osservandissimo. Aix.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche