Tommaso Campanella, Lettere, n. 1

Precedente Successiva

A MARIO DEL TUFO IN NAPOLI

Napoli, inizi del 1591

Illustrissimo domino D. Mario de Tufo, inclyto equiti Neapolitano, frater
Thomas Campanella Stylensis, ordinis Praedicatorum, salutem plurimam
dicit.

Nunquam, illustrissime domine, naturae sapientiam non aemulabor, ne,
sicut illa, omnium effectrix et hominum reformatrix, prolem digniorem germinaque
praeclariora extollit omnibusque aliis superesse iubet, nec patitur
bona quae fecit entia extingui unquam, et ego, inquam, vel saltem veneratione
et desiderio, idem exequar. Dei enim ipsa providentia gubernatur, quin est
gubernans Deus, si quis recte intueatur, non mixtus his quae regit; itaque iura
naturae Dei existimanda censeo: cum enim imbecillis redditur ordo impositus
et exequentes causae degenerant, ipse legibus defectus vel excessus moderatur.
Haec agit circa amorem, exaltationem et alia quae superant vel deficiunt.
Cum igitur orbi iam defecissent cultores sapientiae, propugnatores divini ordinis
et benefactores pii bonorum hominum, ac omnes pene ad luxum
utrumque ruerent et Gnathones, provisum est ut familia tua amplissima, nulli
nobilitate secunda, deficeret nusquam a talibus procreandis hominibus, nec
sceptris possidendis et dominiis; quos enim propter finem quempiam natura
producit, eos ad finem capessendum donat mediis, nisi se ipsos ipsi sponte
adulterarent. Et haec est maxima hominum laus, si in bonis a Deo optimo
maximo collatis se conservent, nec reformatione indigeant, veluti sol, qui reformatur
nunquam, nec coelum et entia prima, at bene animalia, plantae,
ignobilia, unde tua secluditur progenies et prioribus annumeratur. Nec quidem
falsa praedico nec adulor, sed nec his scriptis nomen tuum opus habet,
sed ut agnoscant homines non frustra te tuamque familiam nos colere, atqui
iustissima devotione prosequi: igitur mea in te observantia hoc exigit.

Quam ex eo confirmandam censui, quod per quadringentos annos illustrissimi
antecessores tui ubique floruere et in Gallia et in Italia, nec ibi minus
nobiles sunt, et domini urbium, civitatum marchiones, duces et principes
quam hic. Quorum sanguis nonnisi illustrissimis Italiae familiis est copulatus,
ne usquam degeneret; et quidem dubitant Galli utrum sint ab Italis Tufis a
quibus huc venientes cognominari volunt, et Itali num a Monoboibus Gallis
ob antiquitatem, qui et ipsi insignia habent tua: quare antiquitas longa probatur
et, quam diximus, conservatio bonorum naturae. Sed Hercule Monoboes
prius dicti; nam ob remunerationem fortissime dimicantium adversus Samnites
Parthenopaeorum equitum familiae tuae urbs largita est tuis quae dicitur
Tufum: hinc familiae de Tufo nominari volunt, sicut alii domini ab his quibus
imperant. Taceam cardinales, fortissimos equites et doctissimos viros ex
tuis ortos. Non quidem Parthenopaeum regnum catholicus regeret Hispaniarum
rex, nisi consilium affuisset illustrissimi domini quondam Ioannis de Tufo,
inter doctissimos iurisperitos quam doctissimi, prius Calabriarum proregis,
dehinc Parthenopes, et tandem marchionis titulo Lavelli decorati a
Federico rege, apud quem inter Grandes dictos Hispaniae numeratus est: solus
quippe in regis aspectu sedens caput tectus et consulens in omnibus. A
quo successive illustrissimus dominus Hieronymus pater tuus originem et titulum
eiusdem dominii habet; qui nec in poëticis nec philosophicis artibus sui
ingenii ubertate, nec in armis inclytis cuipiam cedit, et ipse maiorum insecutus
vestigia; nec minus in administranda utraque Calabria prorex extitit, et
consiliis praebendis in regimine statuum iam occupatur.

Ex quo tu, gloriose heros, nulli antiquiorum invidens, nec in scientiis amandis
nec colendis litteris vel armis secundus haberis. Et si occasio se offerret,
forsan priscorum tibi vindice Marte fama moreretur cum eius exaltatione. Tales
enim sunt tui corporis et animi virtutes. Nam divinorum cultor, utraque
pietate pius, pauperes ditas, labentes adiuvas, Gnathones reiicis, doctos advocas,
nec cuiusquam magis quam illorum affatus te delectat. Nec id ego expertus
sum modo, sed alii omnes idem proclamant, qui tecum vel plusculum vel
maximum conversati sunt. Age igitur, aequo sequere animo, virtutum tuarum
lineas producas, angulos dilates, basesque magnifices. In te enim quiddam divinum
refulget ab insita natura, ut efferendus multis appareas. Nec falsa auguror,
nam haec ipsa videbo; at aliis promovebere titulis supra maiorum fortunas:
non enim fortuna te regit, sed sapientia et solertia maxima.

Hinc nos decrevimus, qualescunque sint disputationes nostrae de rebus
naturalibus pro manifestanda veritate, antiquorum erectione et defensione
Bernardini Telesii, philosophi maximi, tui ac inclyti patris tui devotissimi
(cum bonis enim viris et peritis vobis convenit modo), tuo nomini dedicare
et sub tutela tua edi: hominum enim latratus non horrescent. Nec quidem si
viveret Maecenas et Alexander maneret, te in re quapiam, vel iudicio in eis
cognoscendis, vel solertia in ruminandis, vel muneribus in edendis, superarent;
nec et itaque ego illorum cuipiam consecrarem, eminentiam tuam super
illos agnoscens. Age igitur, festina ut imprimantur, et grato suscipias
animo, eisque valeas, faveas. Maiora namque sic tibi a me debebuntur. Et si
dira non praeripiet me mors, tibi cantabunt Deum naturamque aemulantia,
qui supra homines te tuamque familiam elevandos procurant.

Vale etc.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche