Tommaso Campanella, Lettere, n. 78

Precedente Successiva

A PAPA URBANO VIII IN ROMA

Roma, 6 aprile 1629

Sanctissimo domino papae Urbano VIII, sapientiae divinae humanaeque
cultori eminentissimo.

«Iudicia Dei abyssus multa», cuius vix exigua stilla post temporum curricula
multa nobis mensuratur. Ex hoc agnosco. Paulus V purgavit a socordia
et inscitia agendorum ingenium nostrum, dum ad hosce commentarios
pro nationum conversione me hortatur. Gregorius XV illuminavit, quando
Congregationem de propaganda fide erexit, quasi docens cui muneri commentarius
de reminiscentia nationum et reversione ad Deum destinabatur.
Tu vero, gloriosissime Pater, perficis, ut angelicae hierarchiae triplex operatio
in te consummaretur, quando et me de faucibus Orci eripis et usum
commentariorum istorum, tuo iussu typis mandatorum, ad Ecclesiae amplificationem
in tot mundo pandis. Quidquid autem ad tuos praedecessores
dixi, tibi dicta video, interseroque legenda.

Haec, ad illos scripta, quis non admiretur in te et abs te completa, prudentissime
Urbane, eundemque esse spiritum trium? Gaudet catholicus,
contristatur infidelis et viam suae conversionis subintrat. Quidquid a Paulo
et Gregorio petii, a te, Urbane, ex altitudine iudicii incorruptae iustitiae, me
nullo examine dignum agnoscente, impetravi; et quidquid illis obtuli, tibi
datur ad salutem gentium. «Ubi Spiritus, ibi libertas». Spiritus pro me in
Paulo incipit, in Gregorio transit et in Urbano liberatore quiescit, a quo orbis
et Urbs scientiarum magnificationem, morum reformationem, Ecclesiae
roborationem, regni Christiani amplificationem infidelium conversionem
sperat et obtinet. Vale.

Romae, in aedibus Sanctae Mariae super Minervam, die 6 aprilis 1629.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche