Tommaso Campanella, Lettere, n. 158

Precedente Successiva

A PAPA URBANO VIII IN ROMA

Parigi, 6 aprile 1637

Sanctissime Pater,

libentius equidem vitae, quamvis Tua Sanctitas mihi dedit misericorditer
et hucusque aluit liberaliter, iacturam paterer, quam tuae voluntati displicerem.
Quin imo quidquid dico, scribo vel facio in obsequium Tuae Sanctitatis
non sine admiratione eorum qui mecum conversantur, vel tantillum ipse
converto, nil timens odium et quamcumque bonorum amissionem, dummodo
in Tuae Sanctitatis gloriam cedat. Palam enim praedico et doctoribus et
principibus non posse Galliam ad antiquam amplitudinem ac splendorem
temporum Caroli Magni regredi, nisi pietatem Caroli Magni, testatam ab historicis
et a divo Thoma in tertio De regimine principum, ex animo amplectantur.
Qui quidem nihil fecit non consulto sancto pontifice ac nihil se posse
profitebatur, nisi quod papa vellet, ad quem etiam moriendo testamentum
quoque confirmandum misit atque rogavit.

Et hic modus potens et tutus est, non quem aliqui theologi scandalosum
induxerunt. Et si librum De monarchia Messiae Aesii impressum hic
haberem – non enim habeo nisi unum, – quid promoverem, Tuae Sanctitatis,
si legisti, iudicium esto; sed pseudo-theologi, persecutores mei, potius
Ecclesiae mala quam meum honorem videre cupiunt. Nonne etiam, ut videantur
victores contra Iesuitas, utque mihi negotium facesserent, defendere
voluerunt praedestinationem et reprobationem Calvinisticam ante
praevisionem meritorum et demeritorum, nullo habito respectu utrum futuri
simus boni vel mali – quod nec doceri nec praedicari sine scandalo et
sine Mahometismi introductione potest–, elegerunt, quam sententiam ex
arcanis divi Thomae a me erutam, suavissimam conscientiis medicandis
ac potentissimam ad satisfaciendum Ugunotis, quibus adhuc vix respondere
potuimus? Etenim nihil differt esse Iudaeum, aut Gentilem, aut Saracenum,
aut Christianum. In omnibus enim salvatur praedestinatus antecedenter,
et in nulla non damnatur reprobatus antecedenter ad fidem et
ad merita decreto Dei absoluto, non ex iustitia neque ex misericordia,
sed a capriccio. Nec verentur introducere odium positivum Alvaretii, haereticum
sane contra omnia Concilia et Patres et scholasticos, in Deo bono
erga filios quamplurimos, ad imaginem Dei factos, tanquam non bonos natura,
non quidem voluntate et operibus. Opera enim et volitiones sunt predestinata,
non tanquam media, in ipsorum dogmate, ad consequendum
praemium vel poenam, nec ad mutandum sortem vel gradum sortis, sed
solum ad exequendum decretum a capriccio factum, sine ratione, quia
sic placuit deo Mahozin antequam examinet merita.

Et quoniam istas fraudes ego detexi, et consolatus sum animas pias, et
conscientias torpentes in decreto ad benefaciendum et obediendum principibus
excitavi, ab his iterum accusor coram Sanctitatem Tuam, cuius providentia
nisi valde generosa valdeque sagax fuisset maximeque pia, ego quidem novis
persecutionibus confectus fuissem. Vide quantopere dolent, quia non
fugii in Genevam, ut ipsi volebant, sed confugi ad Christianissimum Regem,
serviturus in conversione haereticorum: quod etiam ausus est Pater generalis
scribere ad Regem et ad Cardinalem Ducem, ut me haberent pro diabolo et
in politica et in religione atque pessundarent; et Rex et Cardinalis, detectis
dolis, publicaverunt haec omnia. Scripsit etiam ad Patrem priorem conventus
in quo vivo, ut me non reciperet vel per vexationem cogeret abire. Noluit
obedire bonus prior, vocatus frater Dominicus Regius, imo vulgavit epistolam
eius iniustam; proptereaque persecutionem passus ab ipso, privatus est
loco suae dignitati – quia fuerit provincialis – conveniente. Scripsit etiam postea
ad successorem, Patrem Petrum Ranquet, qui me male tractat nomine
Generali, cuius epistolam interceptam ego ostendi domino Cardinali Duci,
qui valde obiurgavit Patrem priorem tanquam iniustum et hispanizatum.

Nihilominus coactus fui accipere alterum servum, praeter illum quem ab
Italia duxi fidelem vitae meae, ut mihi pararet cibum, quoniam culina infirmorum
mihi prohibita fuit ab isto priore, et nihil accipio a conventu.
Quapropter non mirum est si me apud Sanctitatem Tuam accusaverunt
prodigalitatis in expensis, et sunt iam quindecim menses quod liberalitatis
tuae pecuniam solitam non accipio, sicut scit dominus Mazarinus, dominus
Bolognettus et dominus Comes de Castrovillano; et nescio quis ausus est
suggerere Sanctitati Tuae mendaciter, quod ego acceperim centum aureos
ultra solitum numerum et iterum sim importunus petendo.

Vide quantum audent; et cum etiam in conversione haereticorum incessanter
et libris et colloquiis laborem, aiunt me inutiliter a Tua Sanctitate nutriri;
nec, puto, referunt quos fructus fecerim atque faciam. Item, me superabundare
dicunt, cum nec praeterito anno hucusque quippiam acceperim
regiae pensionis a ministris viscosis et duris. Amicorum iam taedio affectorum
usus sum gratia, et tamen plus mihi displicet Sanctitatis Tuae iracundia
quam passiones meae omnes. Rogavi etiam saepe, ut concederet Sanctitas
Tua mihi honorem hunc imprimendi sua poëmata cum meis Commentis,
quorum volumen unum tenet eminentissimus Barberinus, a meis aemulis rogatus,
qui illi dederunt, ne ad hunc honorem pervenirem. Alterum volumen
tenet pater Tontolus, cuius habui approbationes sicut et primi; nec tamen
recuperare possum. Tenet etiam pater Monstrus librum quatripartitum, ad
quatuor magnas mundi nationes pro conversione generali omnium sectarum,
approbatum Romae nomine Religionis et Sacri Palatii a duobus theologis
doctissimis nec vult dare; sed utitur lucubrationibus meis tanquam suis.

Quaeso, sanctissime Pater, noli permittere contra me tantam iniustitiam,
fac mihi restituantur et libri ab eis, et pecuniae a domino eleemosynario dentur
comiti de Castrovillano, qui curabit ad me deferri sine periculo; et «redime me
a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua», pro cuius incolumitate
apud Deum et apud homines incessanter sollicitor. Deus scit et prudentia
tua meae affectionis immensae erga tuas mirificas virtutes et ingenuitatis et
gratitudinis perpetuae non ignara. Quam nec occulta latent, nec oblivio capit.

Parisiis, die sexto aprilis 1637.

Ad Sanctitatis Tuae pedes
humili et amantissimo corde prostratus
Frater Thomas Campanella

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche