Tommaso Campanella, Lettere, n. 24

Precedente Successiva

A GASPARE SCIOPPIO IN ROMA

Napoli, 8 luglio 1607

Gaspari Scioppio.

Ut quaesito tuo de vitando aestivo calore - quoniam iam de vitando frigore
accepisti – satisfaciam, ex rationali philosophia nostra edisseram paucula,
ut et tu ex te ipso eadem remedia excogitare valeas. Non enim ego collector
fui alienorum arcanorum, sed naturae indagator, et quidquid alii
iuvenerunt, nisi prius ratione et experientia examinarim, nequaquam probo
nec amicis eadem consulo. Sed naturae artem illis ostendo unde et arcana
inveniant et de alienis recte iudicent. Nec quidem animi umquam tranquillitas
affuit mihi ex quo sciolus esse coepi, nec orbem pervagari datum fuit,
quin nec coelum intueri, cum iam annis sedecim vel in carceribus latuerim
vel persecutionibus laborarim: et si dicam viginti annos, non mentiar. Verum
hoc mihi dedit Deus, ut plus ex unius muscae anatomia ego addiscam,
quam si mille legerem libros, vel multi alii si totum pervagarent orbem. Novi
librum Dei legere, ipsam nimirum universitatem rerum, cuius lectioni te addictum
cupio; sique tua conversatione frui mihi licuerit, modum philosophandi
ex me mirificum forte agnosces.

Ad rem. Facilius quidem declinare frigus est nobis quam calorem. Cum
enim hominis temperies ab uno calore in partibus dissimilaribus difformiter
partes varias temperante constet, non autem ex frigore, uti aiunt medici
et Peripatetici: nobis enim nullum ingreditur naturae opus: sed ne terra
uratur et calor in varia semina secetur, frigus extat. Ideo, inquam,
roborato calore nativo ac appositis corpori tegumentis ne frigus subeat poros,
facile ab ipso nos servamus, ipsa nimirum interna adiuvante natura.
Sed calor aestivus nequit tegumentis arceri; nam tegmina cogunt calorem
nativum, itaque robustiorem reddunt et calefactae vestes ab externo veluti
duplicem conciliant fornacem. Neque si frigidas apposueris vestes, proderunt;
quoniam subito ab utroque calore ignescunt. Neque interioribus nostris
frigida ingerendo calorem vitabimus; sed ipse nativus extinguitur calor
et externus fit, ad peripheriam fugitivus, a quo allectus et simul sponte
inditus externus calor, excruciant animal et ad necem praeparant. Ventriculus
debilitatur, nervi et spina et ossa et fibrae oblaeduntur; et aegre cibus
concoquitur, aegrius distribuitur et obstructiones multae fiunt, praesertim
in iecore, quod perinde inflammatur frigore ipsum densante et cogente
calorem.

Quapropter invenere huius saeculi helluones frigidum ex nive parare vinum
et aquam, quae res ita obest vitae ut nihil magis. Non enim natura frigidum
appetit, nisi quando ingesserimus acres, salsos calidosque cibos, pipere
aliisque aromatibus affectos, qui sitim praeter naturam excitant. Unde
Telesius noster putavit nullum humorem, nisi bene frigidum, bene sedare
sitim: quod falsum est, cum Iaponenses et Chinenses et Indi multi calida
ex igne potione utantur, et antiquiores Romani ac Graeci similiter. Hoc
doctissime et diligentissime Antonius Persius, nostrae Academiae iubar magnum,
demonstravit singulari edito libello, ac monuit unius humidi sitim esse
appetitum et non item frigidi. Sed de Telesio nostro subticuit. Cum ergo
tu, mi Scioppi, sobrius sis omnino, nec salsamentis utaris, procul dubio
extingues te ipsum, si frigidum adhibueris potum. Nam multitudo ciborum
vel una potest multum ingerere caloris, quoniam ad ipsum calefaciendum
multi accurrunt spiritus, et in magna copia materiali magnus calor accenditur:
cui si addas piper et cinnamomum et huiusmodi, fornacem parasti,
quam niveo frigore moderari opus; sed cruditates non modicae sequuntur,
podagrae, chiragrae, flatus, obstructiones, gravedines et huiusmodi multa.

Ergo consulo, Scioppi, ad calorem evitandum tibi tegumenta deberi non
gravia, sed levia prorsus; et si adderes postremum ex pelle tenuissima, non
reprobo, si tamen ad solem non ambulaveris, nam incalesceret nimis. Sit camisia
linea, et diplois lineus et paucis involucris contextus, et si ex sparto
crassiusculo interior cortex constiterit, frigidiuscula erit, nec facile calorem
externum ad se trahet; lana, bombix et sericum longe absint prorsus, nisi
forte in pallio levissimo. Haec consulo ne concipiant nec retineant calorem;
pileus sit amplissimus et ex palea etc.; collo tuo involucra illa nimia, quae
etiam incrustant, non aptabis: fastidio enim sunt ac caloris multi multaeque
lucis illecebrae. Ut autem interiora tua minus incalescant, non frigida adhibebis,
sed acida, veluti lemonum et malorum medicorum succos; et cum
haec defuerint, utere aceto. Sed haec omnia saccaro optimo condies, Accipies
ergo mane, cum exsurgis, cyathi dimidium vel ad duas uncias succi, cui
indideris in frustilla comminutum saccarum; vel pulpam lemonis vel mali
aurei saccaro conspersam. Et post meridiem, cum incaluerit hora et cibus
fuerit prope digestus, eisdem bolis utere vel succis; et quando haec desunt,
sume saccarum et intinge in aceto generoso et exsuge etc.

Haec dixi non quod putem acetum et lemones esse frigida, sicuti medicis
videntur; nam bene calida sunt et acumine – quia nonnisi a calore ingeneratur,
quin ipsemet calor est in tenuitate multa concinnatus – constant multo.
Sed idcirco frigefacere videntur quod aperiunt poros ac meatus et nimium
calorem exhalare faciunt et externum calorem reprimunt; nam
nativum excitant et roborant, ita ut ab externo foras attrahi non possit,
nec propria diminutione deficere. Sedant ergo acida sitim, expellunt calorem
praeter naturalem, febrilem eiiciunt, putredini resistunt, appetitum
conciliant et nativas roborant vires. At, ut melius vigeas sub Leone, opus
te, dum non laboras, vino uti valido, quoniam ventriculi calorem, qui ab aestu
foras continuo trahitur et idcirco imminuitur, fovet. Hoc quidem sub
Cane laudavit Hesiodus, teste Plinio, videlicet vinum vividum absque aqua
sub Cane potare; non tamen rationem addidit.

At, si laboraveris in itinere, modico uti licet vino, quoniam multus exhalavit
iam nativus calor et additus est multus externus: itaque, si vinum iniungis,
fumo spiritus reliquos tenues aggravat et calore vincit et, per poros transiens,
calida crassitie sua fornaces ingerit. Ergo tunc temporis allia et herbas
olentes laudo; quod Virgilius canit:

… rapido fessis messoribus aestu
allia serpyllumque herbas contundit olentes.

Unde Appuli messores, quorum est calidissima regio, vinum reiiciunt:
nam experimento probarunt se gravari ac aduri prorsus ex vino; bibunt ergo
aquam cui aceti parum addunt, et reficiuntur alliis contusis et herbis olentibus
et pane in aceto intincto. Igitur quod experientia docuit et natura probat,
probo et ego. Quamvis enim calidissimum sit allium, tamen roborat calorem
ventriculi et viscerum, et spiritus excitat et vivificat. Quod omnes faciunt
odores: appetitum revocant et comestionem macerant et ad transmissionem
aptam reddunt. Itaque calore interno roborato, vix exterioris caloris flamma
sentitur: quin et illi per acumen exitum parant. Haec adiumenta, quae acida
sunt entia, adducunt, non autem alia calida: illa enim corpulenta non sunt et
vires praebent et non materiam calori nativo. Corpulenta vero entia, et si vires
addant, tamen materiam in qua nimis accendatur, exhibent, et nec exitum
dant; has ob res allium contusum esse opus, nec copia nec corpulentia eius
probatur. At, si haec defuerint, sume panem et perfunde aqua, super infunde
acetum, adde flosculos exsiccati origani et comede. Repente enim totum refrigeratur
corpus et spiritus vivificantur et vires eriguntur. Acetum enim
praebet alas pani et aquae, ut possint humorem a calore exhaustum reparare
et solidis partibus iam adustis liquorem addere frigidiusculum et nutrimentum
crassiusculum panis; et odor aceti excitat spiritus et nutrit: quod tamen
melius perficit origanum, blandiusculo et acuto calore olens etc.

Aestivo tempore saepe cibabis te, ter vel quater in die, sed lentis cibis
laxisque, cucurbita nimirum, caepis nonnisi coctis, praeterquam cum, vice
alliorum, paucis uti volueris; adsint olera lenta, ut buglossa, cicorea, boragines,
luppuli; non autem brassicae vel sinapes, quae ad hyemem pertinent.
Caro sit vitulina et gallinaceorum pullorum et avicularum etc.; passeribus
et columbis minime vesceris etc.; appones uvam agrestem non maturam cibis
vel aliquid acidi semper, namque etc.; et quidem immatura uva cum saccaro
erit saepe vice lemonum. Conservas de rosis vix laudo; odores crassos
et calidos fuge, blandos et tenues sectare; confectas quas vocant amarenitas
et pira etc. probo.

Iter mari aut flumine blandius erit. Equo si veharis, umbraculi memento
et levium vestimentorum; si lectica aut sella gestatoria, apertae sint undique,
sed non ad solem. Ad crepusculum matutinum iter aggrediare, donec sol
sexaginta quinque gradus ascenderit ab horizonte; postea quiesces parum
et indusium mutabis, cave tamen ne aër apertos subeat poros, praesertim
subfrigidus aut crassus; non te decipiat oblectamentum eius, nam internecionem
parat; postea comedas acetosa primum, deinde carnes vel etc. At
ubi sol a meridiana linea decem aut quindecim descenderit gradus, arripe
iter; ethesiae enim tunc, vel post modicum, spirare solent, si regiones praesertim
sint ad mare spectantes.

Multa alia tu, iudex oculatus, observabis etc. Aquam frigidam nimis,
cum aestuaveris nimis, ne bibas. Sed quiesce prius et minus frigidam hauri
etc. Nec te nimis acida oblectent, ut bonorum ciborum spernas usum et illa
macredinem concilient etc. Cibus humidiusculus in aestate laudatur, sicciusculus
in hyeme: tunc enim humor ab aestu continuo consumptus instaurari
debet. Itaque sapientissimus rerum Artifex paravit fructus plantarum molles,
lentos et humidos in aestate, unde reficeremus humores; in autumno
uvam liquidioris substantiae, ut exsiccatos humores et in atram bilem versos
abundantius reparemus, et hilaritatem, quam fugat bilis atra, reconciliemus;
fructus vero siccos ad hyemem servari iussit contra pituitam; sed acidos in
hyeme et aestate paravit, quoniam in hyeme frangunt inciduntque pituitam
vitream et crassos humores, ac per secessum excerni ut possint, hoc dant, et
aperiunt meatus ab eorum crassitie obstructos et famem revocant. In aestate
vero propter causam iam dictam.

Sed de finibus et artibus rerum et temporum in Methaphysica videbis mirabilia
etc. Hoc addo: acida sensum frigoris efficere, quoniam calor innatus
ab illis quasi mordicatus aufugit, et defectus caloris frigus esse videtur;
exsiccant quoque densantque non quia frigida, sed quia tenuiati elabendi
exitum praebent, qua expoliatae crassiores portiones crassescunt magis.
Sed de singulis disserere operosum esset nimis. Lege Philosophiam etc.
Non mitto te ad lapillos Indicos nec ad herbas subpolares, sed ad naturae
decreta etc. Balneis frigidis dulcibusque uti, prout Galeno probantur, probo;
et te semper mundum ab omni sorditie unctuosa esse iubeo, quoniam et
temperiem foedant et gignunt vilissimas bestiolas, quae tamen in carne mea
et vestibus nunquam enatae fuerunt nec nascentur; et si quis apposuerit illas
mihi, vel fugiunt vel mox moriuntur. Magiae meae hoc tribuunt, sed mundissimae
naturae temperamento, purissimi spiritus habitaculo, ego convenire
intelligo: nulla enim in hoc utor magia.

Dimidium sincipitis adeo mihi dolet, ut hanc epistolam absolvere nequeam.
De sodalitio regulas mittere vix confido, quoniam operosius est
negotium, ita ut vix in quatuor foliis explicari queat, et multa abs te doceri
primum necesse foret. Itaque negotium differo quousque colloquium det
Deus. Heri, die Saturni, accessit Seraphinus: praebuit literas Proregis filio:
beneficium quodcumque posset concedi est pollicitus, ac crastina
die ut revertatur monuit. Nescio quid Deus per illum statuerit: itaque expecto
Burghesianas, ut multiplicatis intercessionibus, antequam peream,
impetremus. Ideoque ab oratore Hispanico et Caesareo consimiles praestolor
commendatitias; et hoc imprimis ne in manibus cacodaemonis,
quamvis liber, posthac immorer. Memento, domine, quod scriptum est:
«Non est sensus ubi est amarititudo», et De tristibus canit Ovidius:

Contudit ingenium patientia longa malorum;

quare non est, quod optima a me speres, nisi mansionem mutavero. Quamvis
enim tuis quaesitis satisfacere cupiam, non suppetunt vires. Hanc ob rem
vereor ne, quam de me celebras famam, responsis ex amaro ereptis animo
obnubiles. [De cetero, vale, mei memor et redemptor.
8 iulii 1607, ex Caucaso.]

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche