Tommaso Campanella, Lettere, n. 90

Precedente Successiva

A PIERRE GASSENDI IN PARIGI

Roma, 7 maggio 1632

Doctissimo philosopho ac astronomo domino Petro Gassendo. Lutetiam.

Vir omnino bonus Gabriel Naudaeus, idemque singularis utriusque amicus,
ostendit mihi nuperas tuas observationes, quibus, ut video, non parum
astronomicae rei profuturus appares. Gavisus sum valde quod temporibus
nostris, quae priscis difficillima erant, obvia fiunt arcana coeli, et quidem
luminare maius surrexerat Copernicus, luminare minus Tycho Brahe, additur
Galileus coelestium occultissima nostro supponens ingenio ostiumque
pandens per quod extra

flammantia moenia mundi

longe procedamus ad inexplorata systemata conspiciunda. Adiungeris tu,
vir doctissime, sternens viam ac tutiores faciens semitas, ne animus immensa
pervadens spatia aliquo vel puncto aberraret.

Doleo tamen e contra saeculi vices, quod, cum foelicissimum sit invenzione
novarum rerum, in scholas tamen inventores introire non sinit: occuparunt
enim illarum cathedras olim qui nugaciter philosophati sunt, non
duce natura, sed proprio arbitratu cuncta metientes, tantisque praestigiis
animos hominum occupaverunt eaque obnubilaverunt caligine, ut in somnum
adeo profundum suavemque obtusis mentibus ita adegerint, ut quicumque,
vel veritatis voce, vel face telisque diei perlucidis, intrare velit
ad ipsas, statim ira indignationeque perciti contra dulcis somni impedimenta
consurgant armati, explosaque luce, iterum ad infamem quietem revertantur.
Quapropter vagemur extra oportet, donec Deus systema nostrum
purget tenebris, habitandumque suis reddat asseclis.

Observationes quidem tuas laudo caeterisque commendo, ut alias et ipsi
capessant: sic enim fiet ut res litteraria tandem ita refulgeat, quod vel clausos
sponte oculos recludat ac pastores hominum ad meliora pascula ducere
divinum gregem armentumque compellat. Tu interea macte virtutis esto, et
cum plura alia rimatus fueris, nos participes facito. Gaudeo iterum quod nebulas
Aristotelis excusseris, sed quod Epicureas veluti caecias ad te traxeris,
non satis placet: si enim eas ratione amplecteris, et tu a te ipso non es, rationem
habet et mundus, unde et tua est; ergo non casu regitur; ergo non
sine prima Sapientia; ergo non sine Deo; si absque ratione, fidem non mereris.
Caetera Atheismus triumphatus nuper editus ostentabit. Vale.

Septimo maii 1632.

Tuus frater Thomas Campanella
ordinis Praedicatorum.
[A tergo:] A Monsieur monsieur Gassendi, théologal de Digne. Paris.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche