Tommaso Campanella, Lettere, n. 32

Precedente Successiva

A GASPARE SCIOPPIO IN AUGSBURG

Napoli, fine di dicembre 1608 - primi di gennaio 1609

... Si quid in libris literisque meis minus puritatem Latinam resipiens offenderis,
unde te apud Germanos tuos pro me erubescere scio, id a te nihil
temerato sensu corrigi velim. Ego enim, cum libros lego, ita lectione afficior,
ut verba et res memoriae deinde semper quasi inhaereant; quare, tametsi
probatissimos scriptores – Ciceronem, Caesarem, Sallustium, Livium,
Terentium Lucretium, Horatium, Maronem, Tibullum, Catullum, Persium,
Iuvenalem, Plautum ceterosque primae ac secundae classis – perlegi, tamen
theologorum lectio et Bibliorum sacrorum everterunt vel potius miscuerunt
emendatum sermonem barbarismis; barbara deinde philosophorum et
astronomorum Arabum lectio magis adhuc latinitatem meam inquinavit.
Itaque, nisi animum sedulo intendam, latine vix scribam. Ego vero rebus
nunc intentus ac sensibus, vocabula et phrases parum cordi habeo, et quasi
«quaedam diligens negligentia» ipsa spernere, ut ait Tullius videtur mihi.

Statui nunc libros De sensu latinos facere ac tibi submittere. Corriges
illos postea, sicut et Metaphysicos, dumne tamen sensum pervertas mutesque
vocabula quae de industria confingo; quoniam Latini apta rebus astrusi
ea minus habent, nec circumlocutione uti licet. Ego admiror perpetuam
constantemque puritatem sermonis tui: nec videris e libris illam hausisse,
sed in ea natus educatusque esse. Sed, cum simul erimus, in eadem ego ferar,
te semper latine loquentem audiendo. Subito enim mens mea in id quod
cupio immutatur. …

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche