Tommaso Campanella, Lettere, n. 34
A GASPARE SCIOPPIO IN GRAZ
Napoli, 20 maggio 1609
Gaspari Sciopo, angelo suo, F[rater] T[homas] C[ampanella] salutem plurimam
dicit.
Urgentibus ac blandientibus Necessitate, Fato ac Harmonia rerum, ad
patronum tuum nobis tandem omnino
confugiendum esse video, cum quia
ab illo mihi magis magisque continuo serenat, unde diem certum exoptatum
expectare
liceat, tum quia aliunde posse mihi diescere non agnosco, quandoquidem
Melchisedech noster, me ad se transmitti petens aut
causam hic
de iure terminari, obtinere nequivit. Ipsi enim proceres, cum decisionem in
eorum tribunali ante
faciendam esse clamassent, credentes dominum Papam
recusaturum, cum adnuentem intellexissent, oraculum Hispaniae
consulendum
replicaverunt, quod, multo tempore expectatum, adhuc silet;
fautores autem mei frigescunt, et quae ipse
benefacta pollicitus sum
Christianismo et monarchiae Austriacorum, dolis inimicorum protrahuntur
in longum ut
evanescant. Sed fundamenta Dei firma stant. Cum antichristianismo
pugnamus intus et foris.
Quapropter rogo te pet virtutem et sapientiam Dei, ne cesses sedulam
nobis navare operam, ac in primis quacunque potes
ratione suggeras velim
serenissimo Ferdinando ut a Catholico Rege petat translationem mei ad se,
simulque
restitutionem quando et ubicunque Rex repetierit, postquam per
tres menses in vinculis, quibus asportatus fuero, apud
ipsum permansero.
Spero enim promittoque me tot tamque ingentia ad Ecclesiae sanctae exaltationem
et ad robur et
amplificationem monarchiae Austriacae – quam
Deus contra antichristianismum parat, venturus «contra filios Graeciae pro
filiis Sion in turbine Austri»,
sicut Zacharias prophetavit – et iterum confirmo
me patraturum, ut nulli mortalium se magis obligatum quam tibi, qui
me ipsi commendaveris, Archidux serenissimus ultro sit confessurus. Haec
autem, quae praestare possum, ex meis
pollicitationibus mirificis illi significabis:
ex Consultationibus vero pro
tributis Regni augendis, et ex libris De
monarchia Hispanica et ex Panegyrico, ex Antimacchiavellismo aliisque ex
meis operibus persuadebis; facile quoque
ac tutum illi me in vinculis habere
propones; inclytum autem et heroë dignum tam mirifica promissa experiri,
ut, si
vera praedicem, Ecclesia et orbis tantis donis non defraudentur, sin
falsa, non minus gloriosum erit per ipsum palam fieri
deceptorem et pseudomagum
ad Ecclesiae confirmationem et illorum in beneficium, qui meis
praestigiis fascinati esse
potuissent. Eadem laus est Petro Christum praedicasse
et Simonem Magum prostravisse.
Ego vero coram Deo ex nunc me ipsum ore proprio igni adiudico, si
quae promisi minus vel non maiora praestabo, ut hinc
intelligat prudens
princeps quantum nefas sit viro philosopho coram ipsis nugari proceribus
mundi, quamvis vitae
amor dirus cogeret, qui quidem nullus est mihi, cui
nimirum persuasissimum est corpus sepulchrum esse portatile et moram
in eo esse mortis statum, non vitae. Aggredere igitur hoc opus subito, priusquam
nos veneno aut pressura de medio
tollant qui «panem mendacii» in
sanguine meo sibi comparaverunt; mecumque non factis, sed dictis, iniquissimo
Marte
pugnant multi praepotentes armati et liberi et buccinis concrepantes
se regium defendere quem deturparunt honorem, contra
unum imbecillem,
inermem, ligatum, obstructum ore, ut ne gannire aut respirare
quidem liceat; unde et lucem Romani
tribunalis, ne facta eorum ibi arguantur,
quibus possunt modis vitant. Haec satis. Expecto abs te per patronum
tuum
mihi dari ut instrumentum monarchiae Austriacae aptissimum agnosia
in posterum, veluti olim infensa illi machina belli
aliorum fraude visus
sum.
Doleo equidem quod tantopere Capita prophetalia mittere non potuerim,
ut illis de Antichristi
temporibus et de Peripateticismo quaestionibus
tuis satisfaciam prorsus; tamen non pigeat nunc tantillum te monere, donec
exarata mittantur pulchre omnia. Septem dico esse Antichristi capita in Macometismi
septem primatibus: ipsumque
Macometismum esse antichristianismum
eductum ex monarchia Graecorum apud Danielem (VIII), «loquens
ingentia»,
«impudens facie, intelligens propositiones»; in septimo autem
eiusdem et in Apocalypsi oritur ex
monarchia Romana. Sed, quia similis
est pardo, refert monarchiam Graecorum; quia similis urso in pedibus, habet
secum monarchiam Persarum, urso similem apud Danielem (VII); quia
habet os leonis, refert monarchiam Babylonicam, quae
leaenae similis testatur
ibidem. Non negem autem ventura decem cornua ex quibus aliud parvum
oriatur, praevalens omnibus, qui est Antichristus ille nominatissimus.
Capita esse reges et cornua regna
nosti. At, specialiter declarando, antichristianismi
septem capita sunt Gentilismus, Iudaismus, Graecismus, Phariseismus,
Macometismus – loquor de religione –, Macchiavellismus et Peripateticismus:
de quibus multa videbis mirifice
quatrantia in Prophetalibus.
Nunc tibi respondeo. Non te angat si totum converterimus Septentrionem
et si roboraverimus monarchiam Austriae: frustra, ut
putas. Non enim
fit frustra, quoniam eodem in tempore Christus parat milites suos et Antichristus
suos, seu
Diabolus, et nunc mulier parit «amicta sole», vel clamat
in partu, per Brigidam et Catharinam obstetrices, per divum
Vincentium et
alios, et draco paravit contra ipsam Macchiavellismum et alia capita, et iam
accepit alas et fugit ad
Novum Orbem, et Turca insequitur continuo, typum
Antichristi gerens; cum autem venerit ille pessimus, tribus annis cum
dimidio
regnabit, sed fides non peribit, quoniam monarchia Christi eius ex persecuzione
roboratur. Nihil enim
permittit Deus, nisi sub ratione boni, et hoc
pessimum erit ergo optimum, ut dicit diva Catharina in epistola ad filios
suos ad Avenionem. Post caedem Antchristi surget responsum sanctorum,
ex Apocalypsi (XX) et ex Ezechiele (XXXIX e
XL), et sequentia capita
exponuntur historice et anagogice, ubi mirabilia hucusque latentia aperui;
fiet autem,
sedes in Ierusalem Christo etc., et cum regnatum fuerit in octava
aetate Ecclesiae, surget Gog et Magog, et post eorum
ruinam sedebit iudicium,
interposito tempore non modico, quoniam septem annis exurentur
hastilia et clypei eorum, et
Bellarminus hic violentat textum in expositione
sua, deinde tradetur regnum Deo patri; et in mundo et in synagoga septem
pono aetates ex septem diebus creationis, in Ecclesia octo, ut post sigillum
septimum Apocalypses monet, et divus
Ambrosius, et Psalmi qui inscribuntur
«pro octava».
Sed tu in his vacillabis, quoniam sensus foecundissimus latet a principio
ad finem. Sed angelus apud Danielem, et Iohannes,
qui eumdem textum
Zachariae – videlicet: «Videbunt in quem pupugerunt» – exponit, in primo
et secundo adventu te
moneant; vel expecta Prophetalia et tace, donec plenius
erudiaris in sententia nostra. De diebus
positis a Daniele ibi multa videbis;
non enim sunt solares dies omnes, sed alii alias circulationes coeli imitantur.
Antichristus subiciiet sibi omnia, sed non omnino; similis erit pardo,
idest Alexandro Magno. Gog et Magog sunt cauda
eius, non capita: haereticismus
non pertinet ad capita eius, sed ad pseudoprophetam qui habet in
Apocalypsi cornua
duo similia agni, idest novum et vetus Testamentum
falsificatum, vel miracula et martyrium falsa; et semper duali constat,
ut referat
Enoch et Eliam in fine, in principio Moysen et Aaron, in medio Petrum
et Paulum: ideo in Macometo habes
duos monachos haereticos et
duos Iudaeos, in Bohemia Hus et Wiclef, in Germania Lutherum et Calvinum
etc.: de his
ibi expecta.
Nunc ad aliud venio dubium tuum. Videtur mihi Aristotelismus caput
antichristianum, quoniam est officina
Macchiavellistarum et haereticorum
et atheistarum. Cum enim ipse aeternet mundum, et «omnia sicut ab initio
perseverare, ex quo dormierunt patres» clamitet in scholis, ut Petrus apostolus
praedixit, animam quoque mortalem esse
doceat, vel unam in cunctis
esse immortalem tantummodo; item asserat Deum non curare inferiora,
ne vilescat oculus
eius, et primi orbis modo esse animam, quam caeterae intelligentiae
ita in movendo imitantur, ut contrafaciant potius et
pugnent
contra Deum: nam movent ab occasu ad ortum contra eius motum, ponatque
in coelo bellum et discordiam; item
dicat stultum esse putare Deum
mittere insomnia et amicitiam habere cum mortalibus, quos in infinitum excedit;
et
bonitatem eius prorsus eludat, quam nobis condescendit; cumque
neget post mortem praemia et poenas; Paradisum quoque et
Infernum et
Purgatorium, a Platone et Stoicis et Pythagoreis et a legibus gentium posita,
putet fabulas esse; et
neget daemones esse aut angelos, praeter motores orbibus
coelestibus alligatos; et frenum conscientiarum et religionem
tollat et,
nisi macchiavellistice, permittat in republica ad retinendum populos in officio
et servitio. Utique
Antichristus est et magnus. Sed ais, quod permisit
Deus tam altas radices in Ecclesia agere et scholastices dogmata super
eius
decretis tanquam exploratis fundare?
Primum concedo, sicuti concessit antichristianos omnes, et zizaniam
cum frumento crescere, et plures esse impios quam pios,
et plures haereticos;
Gentiles et Macometanos quam Christianos: et de his alibi. Secundum
nego. Non enim theologia
fundatur in philosophia Artstotelis vel Platonis
vel Pythagorae etc., sed in philosophia naturali et vera, undecumque
agnoscatur.
Secundo dico, quando barbari depopulati sunt Italiam et Graeciam,
periisse omnes libros, et Carolum
Magnum scholas aperuisse, nec inventos
esse nisi Aristotelicos, et illos intrusos esse, sicut tempore Antiochi in
Ierusalem,
ita in tempore Macometi in Ecclesia. Et quia malum hoc internum
erat, et occasionem sumebant deridendi
Christianismum viri impii Aristotelici,
sequaces Alexandri Aphrodisaei et Averrois, omnium legum eversorum
ex dictis
Aristotelis, ipsos doctores Ecclesiae ostendisse non modo naturalia
dogmata Aristotelis non contradicere Christianismo,
sed posse etiam favere;
et traxerunt ipsum partim ad bonum sensum, partim expulerunt. Veluti humores
pravos intra
venas genitos, natura, quae est ars divina, partim expellit
in fervore febris, quae est bellum contra morbos, partim
coquit et reddit bonos
et aptos ad nutriendum, teste Galeno; et ita in secreto malo scolastici
fecerunt, quare
damnandi non sunt.
Nec ego Aristotelem Thomisticum, sed Aristotelem Averroisticum caput
Antichristi facio, sicut et omnes prophetae et ipse
sanctus Thomas concedit,
et divus Seraphinus Firmanus Super Apocalypsim secutus abbatem Ioachimum
et divum Vincentium. Testimonia Patrum contra Aristotelis versutias
habeo plurima, Augustini, Bernardi, Cyrilli, Iustini, Eusebii, Basilii,
Ambrosii et aliorum. Sed non te
moveat, quod multa bona in Ethicis Aristotelis
inveniuntur, quoniam, teste Dionysio et Thoma, malum
non est nisi in
bono, quoniam est boni abusus aut defectus privatioque in subiecto boni:
et Alexander Magnus et
Cyrus et Ninus et Iulius Caesar pertinent ad quatuor
partes antichristianismi, similiter et Macometus, et tamen in eis
multa
bona inveniuntur, teste Scriptura Dei et Patribus. Omitto dicere multa bona
Aristotelem aliis ex philosophis
mutuatum esse etc. Hieronymus quoque
non esset audiendus, quoniam post septuaginta interpretes novam interpretationem
Scripturarum incoepit; et quidem hoc argumentum erat contra
eum, et episcopi plurimi et ipse Augustinus Hieronymum
lacerabant, quod
post quadringentos annos novitatem introduxerit. Vicit tamen zelus Hieronymi
et obtinuit mysteria
fidei et legem Dei de manibus gentium et Iudaeorum.
Sicut Iudas Macabaeus, cuius tempora nostris temporibus, si synagogam
Ecclesiae conferas, respondent, ita nos, fratres Macabaei, videntes
scholasticorum conatus frustrari nunc super
Aristotelismum a Macchiavellismo,
qui illi succrevit, insurgemus et ad libri Dei – qui est mundus ipse,
teste
Antonio et Brigida – examen omnia philosophorum dogmata revocemus
et ad sacrorum Bibliorum veritatem, ut par est,
examinemus.
Licuit Ecclesiae ritus Gentilium in bonos usus redigere; ut aquam lustrationis
in benedictionis, kalendas Augusti in Petri,
titulos et vestes Flaminum
et primatum ad episcopos et archiepiscopos, teste divo Clemente, traducere;
cur non et
divo Thomae Aristotelismo, quatenus posset, in bonum uti?
Heu, si quoque Pharisaeismus tam radices altas in Ecclesia agit,
teste Bernardo,
Hieronymo et cunctis Patribus, et Christo apud Brigidam, et sensu
ipso? Si nil respondes, neque ego;
si respondes, idem dicam de Aristotelismo.
De lapsibus autem sanctorum lege Augustinum, et vide non in sapientia
humana, sed in sanctitate Ecclesiam esse fundatam; nec te movebit
rusticitas Macarii, nec illiteratura Pambi, nec
Aristotelismus Thomae. Sinit
Deus utraque excrescere usque ad messem, cum evacuati fuerint principatus
et
potestates. Plura taedet afferre cum praesertim aut ab ore meo aut
ex Prophetalibus sis hausurus.
Hoc unum rogo, ne me putes obstinatum in
sententia mea, nec me iudices in opinione, donec elucidatam usquequaque
comperies et perleges.
XIII Kalendas iunii.
Caetera Seraphinus docebit: ipse constanter et prudenter mihi adest
etc.; alias praeterita hebdomata ad te dedi; provide
mihi pecuniam pro alimentis
et rescribendis libris.