Tommaso Campanella, Lettere, n. 145

Precedente Successiva

A LUIGI XIII, RE DI FRANCIA,IN PARIGI

Parigi, estate 1636

Invictissime rex,

quasi non sit Deus, nec vir, nec panis in regno tuo, audio ministros multos,
timentes a facie Hispanorum, pacem expetere, quae non est pax, sed belli
dilatatio cum nostro dedecore ac detrimento, ut, cum dederimus illis Alsatiam,
Lotharingiam, Pinerolum, matrimonii sterilis validitatem et Imperii in
ipsorum domo perennitatem, ut sit peculium Hispanorum monarchiae super
Christianismum erigendae, facti Hispani fortiores et cunctis principibus
laicis et ecclesiasticis, quos nos deseruimus, associati, bellum Gallis prorsus
exitiale inferant, aut dividant artibus regnum vestrum dolosis, ut non sit idoneum
ad monarchiam ipsorum, iam iam partam et per hanc pacem mox firmatam,
impediendam, et factiones Gallorum principum singulae indigeant
auxilio ipsorum, ipsique divisis dominentur. Iam in multis Hispanorum codicibus
legimus: «Philippus IV rex regum» etc., et sub insignibus eius scriptum:
«Sine ipso factum est nihil». Considera quid propediem iactabunt.

Facile erit Maiestati Tuae istam eludere pacem, ac simul tibi amorem
summi Pontificis et catholicorum conciliare, Hispanis vero odium, si dixeris
te pacem quidem velle veram, si Hispani arma sua tuis contra haereticos
Germanos et Flandras et Turcas iungere vellent, et iuri patronatus super ecclesias,
quod et tua pietas simul facere pollicetur, renunciabunt. Hispani
enim recusabunt. At, si acceptaverint, protestantes et Hollandi et Angli contra
Austriacos coniurabunt, et quae sequentur regia prudentia cogitet: contra
ipsorum technas pugnandum primitus est Christianissimo.

1. Est quidem Deus, o rex, in tuo regno piissimo, quod viginti quatuor
vicibus Ecclesiam Dei a tyrannis et infidelibus liberavit, nec apostasiam Gallus
fecit aut permisit, sed Carolus V Hispanus cum Luthero haeresiarcha,
quem debebat occidere, sicuti Sigismundus Iohannem Hus, aut in exilium
extra Germaniam mittere, sicut alii imperatores consueverunt; licentiam iterum
praedicandi dedit et docendi quod Ecclesia non debet bona temporalia
habere, ac simul protestantibus interim, vel papae, vel Lutheri fidem sequantur;
et ergo arripiunt bona ecclesiarum, quo et ipse Carolus bona papatus
illorum exemplo usurpare posset, id quod statim effecit, capta Roma
et obsesso pontifice, et quidem prope spoliato, si Gallorum virtus non obstitisset
sub manu Dei tui, o rex; idemque fecissent nunc, revocantes exercitum
a pugna contra haereticos ad pugnam contra catholicos in Italiam,
ubi tres milliones hominum bello, peste, fame necaverunt, ut saturetur Hispanica
ambitio, capta Mantua, et mox Romam adorituri, nisi Deus fecisset
potentiam in te, brachio suo, o rex, contra illos, quos falso nunc timore timemus.
Illi sunt, qui haereses introduxerunt et populos aliorum principum,
libertatis falso titulo attractos, ut cogerent dominos suos ad hoc ipsum concedendum,
coëgerunt: et adhuc fovent haereses in principibus, ut nullus possit
praeter Austriacos ad coronam imperialem ascendere, quam coronam non
pro Imperio tuentur, sed tanquam peculium Hispanismi super Ecclesiam
Dei et principes suos erigendi, unde et vacantia feuda Hispanismo applicant
et spoliant Imperium, produnt et ipsum et fidem, ut nuper fecere, protestantibus
et Suecis in praedam, ut de Mantua ditaretur Hispanus; propter hoc et
patrem tuum a catholicismo arcebant, ne Imperium Romanum aut monarchiam
Hispanicam ipsi impediret. Nunquid ergo cum his Deus esse potest?

2. Est vir in regno tuo, [quod] alit viginti milliones hominum, unius coeli,
unius moris, unius linguae, et quidem valde supra vires hostium fortes.
Quod si iusseris ut dent tibi ducenta millia bellatorum, eligendo ex singulis
centenariis unum supra caeteros strenuum, nec tributa alia exegeris, praeter
illa quae patres tui imposuerunt, habebis exercitum semper stipendiatum,
semper paratum et semper validum et immortalem: uno enim mortuo, succedet
a populis tuis alter, libentissimis ad hoc semper; et sic terror perpetuus
hostibus eris, et simul odio populorum propter tributa tuos ministros
liberabis. Galli nesciunt pati tributa, et quae ponit necessitas, ministrorum
voluntati, ut mos popularis est, adscribunt; at, utendo arte etc., quidquid
volueris habebis. Hispania e contra non habet iam (consumptis suis ad extera
regna missis) tres milliones hominum, nec est qui colat artes et sterilem
terram, eiectis quater Iudaeis et Mauris colonis et opificibus. Sunt ergo
paucissimi indigenae miserique, nec invenies habitatorem. Amant bellum,
ut saturentur pane; quos autem aliunde milites adsciscit, sunt diversarum
linguarum, morum, habituum variorum, ut mirum sit quomodo concordare
queant, coniuncti solis caudis, instar vulpium Sansonis.

3. Est et panis in regno tuo, o rex; bona terra, vinum, frumentum, pecora,
linum, oleum et caetera necessaria sunt in maiori copia in sola Gallia,
uam in Hispania, Italia, Belgio et Germania. Nunc temporis et anno praeterito
exegisti in tributis viginti [septem] fere milliones scutorum, at in praesenti
fere triginta quinque milliones, quod non habent rex Turcarum, rex
Hispanorum et Imperator simul iuncti. In Hispania aurum non pernoctat,
necessitatibus distractum antequam veniat a Novo Orbe; solis Genuensibus
debentur [octoginta] quattuor milliones; nunquam solvendo erunt, ideoque
non erit qui credat eis. Quare ergo timemus? Dicunt, quia res militaris
non prospere cessit; sed mementote hoc non virtute Hispanorum accidisse,
sed diro casu, qui (Iulii Caesaris, bellicae rei antistitis, testimonio) animos,
non formidines tibi addere debet. Anno praeterito Belgium captum fuisset
et hoc anno Mediolanum et Burgundiae comitatus, si a confoederatis non
fuissemus circumventi et exercitus nostri duces fuissent soli Galli, non quidem
qui sunt nostri amiciores, sed qui sui sunt honoris et meliores bello.
Nemo inimicior nobis haeretico, et tamen dux Rohani, marchio de Forza,
Gassion ugunoti utiliores regi fuerunt. Et nunc quid formidamus? cum
exercitum florentissimum sexaginta millium in Picardia habeamus, ita ut
possimus totum Belgium sub nostram ditionem trahere, si sedulo, non ignavie
nec proditorie, res geratur. Vires Hispanorum, cum sint variarum nationum
et non suae, statim vel paulatim dissociabuntur; nostrae vero semper,
cum propriae sint, congregabuntur. Roma non habebat tot cives
quot nunc Lutetia, quando Carthaginenses afflixerunt Italiam, et nihilominus
simul sola Roma misit quinquaginta millia contra Hannibalem, quinquaginta
millia in Hispaniam et quinquaginta millia in Africam. Quare?
Quia erant uniti animi Romanorum in amore patriae. Propterea dico tibi, o
rex, si amorem populorum tuorum blandis sermonibus et mutatis tributis
de pecunia in militem mulcebis, et principes, quos, sicut populos tributum,
alienat a rege despicientia, affeceris consiliorum honore, ab omnibus expetens
consilium et auxilium, saltem honoris ergo, faciens quod tibi magis
deinde placuerit, sola Lutetia poterit totum Hispanismum Austriacum dissipare
et extinguere. Carolus Magnus (cuius vitam etiam dum manducas legere
debes) a principio non habebat quantum tu possides, at, solo populorum
amore et exaltando bonos et strenuos, Europam domuit. Thesaurus
tuus sit timor Dei et amor populorum, et non timebis a tutioribus fumigantibus
Hispanis. Si habebis thesauros Croesi et Midae sine amore tuorum,
proderunt tibi, experientia teste, quantum Croeso et Midae. Audi omnes,
ut honorentur: omnes enim volunt decipi deceptione officiosa, non perniciosa;
et deinde cum prudentissimis tuis ministris primatibusque (quorum
virtutes expertus amas) quod placuerit decernes. Et ego tibi victoriam polliceor
ab istis generis humani hostibus crudelissimis. Ecce tempus in coelo
et in terra propitium: Deus et astra irascuntur, omnesque principes odio
prosequuntur. Hispanum ingenti, quem nimirum vident ad Ecclesiae, ad
Imperii et principum subiectionem anhelare. Sunt quidem tam Germani
quam Itali nunc pro Hispano non ex corde, sed ex praesenti commodo
et quia credunt, absque sui ipsorum periculo, sufficere solum Gallos ad illos
impediendum a iugis communis fabricae; sed nunc, videntes Gallicam vim
deficere, omnes erunt tecum, sicut olim cum patre tuo, propter eundem timorem,
voluntate et consilio aut armis confluxere contra Austriacos. Utere
malo praesenti in bonum et mitte legationes occultas ad omnes, quas servus
tuus exaravit propter hoc ipsum, et omnia prospere succedent. Agendo,
vigilando, consulendo, sicut Cato monebat, timidi Hispani, qui ante prope
duos annos erant prope deleti, si fructum victoriae colligere scivissemus,
duraverunt: et nos, armati et fortes, timemus? Absit. Aude in Domino, et
Dominus exercituum, Deus patrum tuorum, pugnabit pro te, si scire volueris
posse te vincere Hispanos eos, qui ab Abraham fere usque ad tempora
nostra semper servi fuerunt Aegyptiorum, Tyriorum, Carthaginensium, Romanorum,
Vandalorum, Gothorum, tandem Mahometanorum, et Deus dedit
illis nunc regnum per miraculum, ut haberet fatum partem in eis, non
ipsorum invalida virtus. Habent enim Germanorum Imperium ex electione,
Burgundiam et Flandriam et Hispaniam ex matrimonio, Mediolanum dolosa
aggregatione, regnum Neapolitanum ex adoptione, Siculum ex spontanea
deditione, Novum Orbem ex Columbi Itali inventione; propria enim arte
et vi nec passum terrae acquisiverunt, et quae habent, non arte propria et
virtute tenent, sed Italorum, Germanorum et Gallorum, si duces belli et milites
commemoras. Et Galli, qui propria virtute domuerunt magnam orbis
partem et, aliena innixi, semper iacturam sunt passi, nunc non audebunt
contra perpetua mancipia, Romani Gallicanique «gladii pudendas relliquias»,
pugnare? Absit. Scis quod sunt generis humani hostes, populos
et nationes desolant, virtutes extinguunt, religionem pro lenocinio politico
habent: et tu, heres heredum, liberator orbis, Christianitatis vindex, Ecclesiae
Dei propugnator, Deo, viribus et pane exuberans, dubitas adhuc?
Agnosce te ipsum, et victor eris!

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche