Tommaso Campanella, Lettere, n. 81

Precedente Successiva

ALL’IMPERATORE FERDINANDO II D’AUSTRIA
IN VIENNA

Roma, estate 1630

Invictissimo ac religiosissimo Ferdinando II, Caesari augustissimo.

«Excelsus Dominus humilia respicit», ut excelsior fiat. Non dedignabitur
Caesarea Maiestas quem olim, cum minor te esses, «sedentem in tenebris et
umbra mortis, vinctum in mendicitate et ferro», liberum culpa cuius insimulabar,
oculo pietatis respexisti, nunc «in luminis oras» redditum, liberum
quoque poena (sic iudicante Deo in ministris suis), prudentiae oculis intueri.

Maiestas Catholica, cum primum lamentationes meas non iniquas audivit,
iussit quam petebam rigidam iustitiam mihi fieri. Facta est ita, ut tanquam
nullius culpae conscius liber abirem. Idemque sanctissimus Urbanus VIII, incorruptibilis
iustitiae zelo omnia perscrutatus quae de me dicebantur et scripta
erant, pariter liberum studiosorum votis me dedit. Ego itaque – non immemor
quanta in me contuleris beneficia, clementissime Imperator, ad proreges
Neapolitanos pro mea sospitate scribendo, et quanto maiora conferre pro
tua magnanimitate religiosissima, si cruditas causae non obstitisset, etiam volueris –,
volui gratias quas possem referre, et nondum inveni, sunt quattuor
anni ex quo resurrexi. Nunc mea opera, quorum indicem ad tuam Caesaream
Maiestatem submisi, postquam alterum doctus bonusque Scioppius detulerat,
typis mandantur; cupio memoriam tuae summae charitatis in illis erigere,
cum rescivero Tuae Maiestatis nil molestum fore. Viderunt Hispani
proceres quid de Austriacorum principum monarchia scripseram; nam et
apud Germanos Latina et Germanica lingua impressum est. Viderunt et Panegyricum
ad principes Italiae pro eadem monarchia non respuenda, sed promovenda,
si rem Christianam salvam esse cupiunt; et qua ratione a timore
Austriacae crescentis potestatis sese simul tutari: quae duo concordari minime
posse politici conclamant. Multaque alia, unde non modo innocentiam erga
genus Austriacum, sed et merita multa colligere potuerunt. Deo gratias.

Adhuc tamen cum egestate pugno; et quae liberalitas Pontificis optimi dat,
mihi sufficientia facio. Nihilque abs tua peto clementia, nisi ut glorietur quia
non deceptus, nec indignum tua protectione, olim ignotum, nunc toti agnitum
mundo, non minus prudenter quam pie commendaveris. Et Dominus
dominorum exaltavit te super inimicos suos, et longe plura dabit incrementa
gratiarum, cum, viribus tuis principum Christianorum vires addendo, Mahomettismum
et haereticismum non amplius ridere de discordia et imbecillitate
Christianorum iuxta sanctorum vota satis superque feceris. Omnia potes in
Deo, qui te confirmat; potes nihil sine illo. Igitur diesque noctesque pro Austriaca
familia erecta a Deo ad tutamen Christianismi et infidelitatis abolitionem
in orbe terrarum, quem vestro cingitis imperio imposito per gyrum «iuge
sacrificio», sicut praedictum erat in prophetis, omnipotentem Deum rogare
non desinam. Nec viginti sex annorum passio me ab hac affectione deiecit,
sed promovit. Non enim quod mihi uni, sed quod toti prodest Christiano orbi
antiquius habui semper. Deus ergo, qui dixerat: «Egressus est salvator meus»
etc., «me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt», compleat
quod coepit per Austriacorum brachium; quod nulla potest tardare causa, nisi
Christianorum vexatio, quam tu solus, «accedens ad cor altum, in quo exaltatur
Deus», tranquillare vales, gloriossime Caesar.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche