Tommaso Campanella, Lettere, n. 156

Precedente Successiva

A HENRIETTE-MARIE DE BOURBON,
REGINA D’INGHILTERRA, IN LONDRA

Parigi, 10 gennaio 1637; rispedita il 2 giugno 1638

Serenissima ac religiosissima Regina,

ubique suavis fragrat odor probitatis rarae summique zeli tui erga fidem
catholicam, quae sola ubique terrarum, vel implicita, colligit filios
ad Patrem Deum, ad cuius imaginem omnes facti sumus; ideo ad omnes
hereditas bonorum paternorum pertinet, exceptis iis qui se hereditate indignos
per finalem impoenitentiam reddunt, quique Deum impium, partialemque,
odientemque quos bonos ipse bonus creat filios, ingratissime
docent. Contra quos Tua Maiestas, fidei defensionem in te, quae titulus
est Regis mariti, accipiens, pugnat et ad victoriam properat. Et quoniam
ad hoc opus instrumentis indiges, ad Tuam Maiestatem libellum meum,
oblatum nuper Christianissimo Regi fratri tuo in patrocinium fidei, quo
nullo fortior aptiorve, mitto. Meque ipsum ad perficiendum quod optas
offero, quamvis senem, non tamen invalidum ad opus Dei; quippe qui
omnes scientias iuxta naturam et sacram Scripturam, Dei codices, instauravi
et disputationes contra omnes sectas mundi in libro attitulato Quod
reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae
ad quatuor
magnarum mundi nationum, scilicet Christianae, Iudaicae, Gentilis et Mahometanae,
principes et respublicas scripsi, ut propediem videbis; inter
quos est una legatio ad Regem Angliae, quam spero, sicut per unius foeminae
Annae Bolenae impudicitiam ab Ecclesia catholica descivit, ita per
unius foeminae Mariae Borboniae virtutem iterum reversuram. O admirabilis
Regina, quae sanctae Elenae, quae de tuo regno orta est, ad Ecclesiae
incolumitatem officia renovas, cura ut libertas conscientiae in tuo regno
concedatur, et subito erit labor tuus victor: scio enim a quamplurimis
vassallis tuis, quibuscum ego disputare soleo, totam Angliam optare reversionem
ad fidem patrum suorum, sed confiscationis bonorum et persecutionis
metu deterreri. Cura hoc unum ante omnia; caetera facile ex voto
subsequentur.

Nec difficile fuerit marito Regi hoc suadere; nam religio catholica est
secundum naturam Deo et politicae conveniens. Calviniana autem, quam
profitentur in regno vestro, contra naturam Dei et politici regni est; facit
enim Deum tyrannum, non ratione et bonitate regnantem, sed temeraria
potentia, sicut Deus Antichristi et Mahometis, vocatus Mahozin, qui homines
quosdam praedestinat ad vitam aeternam, plurimos vero ad mortem,
nullo habito respectu ad merita, utrum boni vel mali futuri sint, sed quia
sic illi placet, cui, si verus omnium esset Deus, non nisi salus omnium
per se placere posset. Item aufert arbitrii libertatem, facitque homines bestias,
quod Cicero et philosophi omnes perniciosum esse nedum falsum
dixere, quoniam nec Deus de novo, nec princeps potest imperare subditis,
ut faciant quod iustum est: facient enim solum quod fato invincibili decretum
est. Atqui idem est esse Turcam, Gentilem, Iudaeum ac Christianum;
si enim non es praedestinatus, sub nulla religione salvaberis: si praedestinatus,
sub nulla damnaberis; sive obediveris regi, sive non obediveris idem
erit. Praeterea Calvini dogma abominatur regnum et monarchiam, et semper
scribit principibus non obediendum, sed sub paucorum imperio vivendum;
Lutherus approbat popularem vivendi modum. Quapropter Rex
Angliae iuxta suae fidei dogma debet diadema deponere et primatibus
Calvinistarum servire; alioquin non est in conscientia tutus apud Deum.
Quomodo ergo potest religionem tenere, quae proprio statui damnationem
pollicetur, imo et propriae vitae et auctoritati exitium incessanter minatur?
Licitum enim et sanctum cuicumque harum sectarum cultori apparet occidere
regem, ut fiat, quod Deus Calvini iubet, aristocratica respublica. Quapropter,
quot subditos habet, tot suae vitae insidiatores habet, a Deo Calvini
armatos contra ipsum. Et quidem vis religionis omnia vincit arma:
unde necesse est uno tandem die regnum Angliae in popularem statum redigi,
cum haeretici plusculum roborati fuerint et occasio suborietur. Quidquid
enim attentaverit contra populi aut potentum aliquorum voluntatem,
statim Regis expulsio aut caedes, iuxta Calvini dogma gratum infixumque
cordibus eorum, subsequetur. Quid ergo expectat Rex, nisi exitium iam
intimatum a suis sectariis? Nuper enim unus, Paraeus vocatus, puritanus,
vassallus vester, scripsit hoc fieri debere et animavit populos contra Regem;
eodemque dogmate bella rusticorum in Germania contra principes
saepe incensa sunt, et Olendenses a suo rege desciverunt, et Helvetiorum
pars magna. At religio catholica dignificat genus humanum, facit omnes arbitrio
liberos dominosque suorum operum et omnes bonos a Deo bono
creatos ad sui imaginem: ergo omnes Dei filios: ergo omnes dilectos: ergo
omnes praedestinatos ad Patris aeterni hereditatem in voluntate praecedenti
meritorum et demeritorum praevisionem ad ipso Deo ut patre; fieri
autem discretionem a Deo ut iudice post examen meritorum, quibus prima
confirmatur praedestinatio, et demeritorum, quibus prima fit reprobatio.
Propterea homines non nasci iudicatos, ut volunt sectarii, sed iudicandos
ex operibus, sicut legislatores omnes et philosophi, nedum Evangelium
ipsum, et naturae et gratiae Autor nos docet. Et propterea omne genus regiminis
approbat catholica religio: et regium, ut Gallum, et aristocraticum,
ut Venetum, et populare, ut Helveticum et olim Romanum: Christus enim
Dei Ratio et Sapientia est, et quidquid ratione fit a Christo est, Ratione aeterna.
Monarchicum tamen in Petro, orbis pastore, super omnia elegit,
quoniam Deus unus est, et unitas conservat magis quam pluralitas, philosophorum
testimonio et naturae. Quapropter Rex tuus dormiet securus
et tutus in catholica religione, cui regia potestas probata est magis: imo iubet
etiam regibus infidelibus in politica parere et pro eis orare; unde sanctus
Petrus ait: «Subditi estote regi tanquam praecellenti», quando reges
omnes erant adhuc infideles. Proptereaque, si Rex libertatem religionis asseruerit,
habebit catholicos saltem custodes vitae suae, qui nunc haereticos
et catholicos contrarios habet; praeterea summus pontifex Romanus, si
quando populi insurgent contra eum, pro ipso stabit, sicut cum duobus regibus
Gallis fecit, Ludovico Pio et Ludovico Crasso, a Parlamento depositis
et a papa restitutis ad regnum. Item, factus catholicus, si reges alii vel
populi contra eum insurgent, habebit papam sublevantem; propterea enim
positus est super reges «ad aedificationem, non ad destructionem», ut dicit
Apostolus, qui convertat corda regum ad subditos et subditorum ad reges,
et inter reges arbitrium ferat, ne sibi mutuo noceant. Quanta bona fecerit
inter eos, qui legit historias novit. Haec meditare ardentius, o domina;
ecce tempus oportunum, quo sanctissimum, sapientissimum et populorum
et regum sitientissimum pontificem habes, vigilantem Urbanum VIII, non
minorem Gregorio Magno, qui Britanniam a Saxonibus corruptam, nec
Celestino, qui eandem Pelagianismo infectam ad catholicam fidem revocarunt;
quin imo in multis praestantiorem. Eia ergo. His enim rationibus
divinis et humanis tua prudentia et pietas libertatem conscientiarum a Rege
impetrabit, et statim conversio universalis ad Deum verum subsequetur.
Vale, vince, vola divinis alis ad divinum opus.

Parisiis, die 10 ianuarii 1637. Item, 2 iunii, 1638.

Serenissimae Maiestatis Tuae servus humillimus.
Frater Thomas Campanella
ordinis Praedicatorum, ad gloriam Dei.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche