Tommaso Campanella, Lettere, n. 14

Precedente Successiva

A PAPA PAOLO V E AI CARDINALI IN ROMA

Napoli, 12 aprile 1607

Beatissimo domino papae Paulo quinto et illustrissimis et reverendissimis
Cardinalibus sanctae Romanae Ecclesiae, ut digni sint promissionibus Salvatoris,
miserrimus ab Inferis, quem nosse oportet.

Audiat «christus Domini», audite et obstupescite coapostoli eius: numquid
non a Deo miraculum isthuc? Cinis et vermis loquitur ad deos terrae,
ad dominos mundi. Si excelsus Dominus humilia respicit, respicite humillimum,
ut vere domini vereque excelsi sitis maxime. Ego, vermis sepultus,
«traditus in animas inimicorum meorum» sub impio Ionatha, sicuti Ieremias,
«in lacu inferiori», «in tenebris et umbra mortis, vinctus in mendicitate
et ferro», obrutus sordibus, paedore, foetore; cuius os insania obstruit et
leopardi armati centum excubantes timorem adiiciunt: ecce loquor ad pastores
meos, ut succurrant centesimae oviculae, si sunt ipsi ad quos dixit
princeps pastorum: «Sequere me». Quare ergo negligitis, nec illos vos esse
re demonstratis? Invenio misericordiam in armatis leonibus, qui permittunt
eiulanti misero petere auxilium vestrum; vos autem, patres orphanorum, iudices
viduarum, adiutores pupiliorum, «continebitis in ira vestra misericordiam
vestram?» Sed forte dicitis me esse sine Deo, et ideo, cum dii sitis,
non vultis me audire. Sed numquid «obliviscetur misereri Deus?». Et quare,
dii, vos obliviscimini? Date mihi Deum qui pro nobis omnibus tradidit
se ipsum; date mihi sacramenta, instrumenta gratiae suae, per quae sim cum
Deo, et vos faciatis mecum misericordiam, o dii. Haec remedia per plures
annos expetii instanter a custodibus, a iudicibus, utcumque potui: cur autem
negantur? Ex quo insanire destiti, dante Deo, ab hac petitione numquam
cessavi, et tamen nec iubilaei gratias impetrare potui. Verumtamen,
domini mei, scitote me non esse absque Deo.

Octo annos iam detineor in foveis horribilibus, obscuris, madidis, in ferro,
nuditate et fame; bis tormentum horribile eculei sustinui, semel torturam
brachiorum; et quadraginta horas suspensus fune et funiculis ad ossa
penetrantibus, insidens acutissimo ligno, quod devoravit carnes meas ad
duas libras et sanguinem ad octo sestertia exhausit plagis decurrentibus;
et nutu Dei miraculoso salvus factus sum et nunc, tot miseris agitatus modis,
adhuc vivo: numquid hoc absque Deo? Numquid sine Deo inter arma et
custodias arctissimas loquor ad principes meos? Et quoties me occidere voluerunt,
scitis. Numquid dicere nequeo: «Nisi quia Dominus erat in nobis,
forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan
aqua absorbuisset nos»?

Sed adhuc ostendam Deum esse in me; et saepe monui Beatitudinem
Vestram et Praestantias Vestras illustrissimas me velle ostendere coram
«principibus populi mei et tribubus Israël», iuxta sacras Decretales, ex
Scripturae auctoritatibus, sicut Ioannes Baptista, et miraculis de Coelo,
quae Diabolus nequeat imitari, veluti miracula Moysi coram Pharaone,
me nutu Dei ad populorum salutem excitum esse: et noluistis audire. Ergo
vel non vultis agnoscere, ne forte cogamini bonum mihi reddere, si vera fero:
quod quale redoleat vitium, melius nostis; vel tanquam stultum me reputatis
impossibilia loquentem: quod an recte feceritis, vos scitis. Scriptum
est enim quod «spiritus ubi vult spirat», et «de lapidibus potest Deus suscitare
semen Abrahae». Quanto magis de insipientibus sapientes et de impiis
pios faceret ille, «qui iustificat impios» et non vult mortem peccatoris
et cuius «sapientiae non est numerus». Nonne «infirma elegit Deus»?
Nonne «stulta elegit Deus»? An magis creditis inimicis meis, acclamantibus
haec mihi, diabolico viro, esse impossibilia, quam angelo dicenti non esse
«impossibile apud Deum omne verbum»?

Si ego stultus sum, liberate me. Achis enim, rex Gethaeus ethnicus, ius
gentium venerando, liberavit insanientem David inimicum, qui suum gigantem
occiderat et qui percusserat decem millia suorum Philistinorum.
Sed Saul, christus Domini, quamvis bonum David et suum servum, parum
aestimavit, si tantum ius gentium et non etiam divinum et naturale
violaret cum eo. Ego quoque dicam: «Quem persequeris, rex Israël? canem
mortuum? culicem unum?» Sed persistunt domini mei contra me,
quod, saepe accusatus de haeresi, et nunc simul et rebellionis crimine,
non possim David prae me ferre, sed Macomethum aut Epicurum atheistam,
ac sciatis me esse subversum. Ego autem dico vobis, nunquam facto
ad iudicium delato me peccasse, sed dicto non meo, sed aliorum. Numquid
fugi ad Germanos, ad Turcas, ad Genevenses, toties, sive falso, sive
vero, in Sacro Officio afflictus? Et tamen David fugit ad Gethaeos, hostes
domini sui.

Primo ex dicto unius iudaizantis molestatus; secundo ob rythmum impium
Aretini, non meum; tertio ex depositione conterranei quaerentis salutem
suam in manifestatione haeresum fictarum adversum me et multos
alios, ut scivi postea in patria mea, quod etiam se retractaverit pro me et
pro illis, et testes examinati sunt ab episcopo Scyllacensi. Alias quod haberem
daemonium comprehensus sum; alias quod deturpassem reverendissimum
Patrem generalem in conventu Patavino, ubi triduo quasi ante deveneram
et non habebam proprium cubiculum; cum alio cubabam, et noctu
patratum scelus etiam mihi cum aliis ex sola aemulorum sciolorum ficta suspicione
impositum est, ut ait Salomon: «Vidi iustos quibus mala proveniunt,
tanquam opera egerint impiorum».

At, si fuissem ferreus, toties exasperatus, restitissem in Italia habens animum
haereticum? O domini, vacate et videte quia tempora sunt tenebrosa.
Antichristus est in ianuis, et boni et mali unicolores apparent in tenebris.
Sed vobis apostolis primum dixit Christus Deus: «Ab operibus eorom cognoscetis
eos», et non a verbis aliorum malevolorum. Multa quidem bona
opera feci pro Ecclesia Dei et pro Rege Hispaniarum; nescio propter quod
ex illis «traditus sum in animas inimicorum». Ego scripsi Monarchiam
Messiae
ad dominum papam et principes, quae extat apud illustrissimum
cardinalem Sancti Georgii. Ego De regimine Ecclesiae librum unum secretum,
ut quam cito «fiat unum ovile et unus pastor»; item, Contra Lutherum
et quoscumque insurgentes haereticos, librum mirabilem ad convincendos
illos unica disputatione per logicam Christi et non sophistarum – et
excitavi bellum spirituale pro grammaticali –, qui liber ad serenissimum Maximilianum
etiam delatus est et datus a me illustrissimo Alexandrino olim;
item, De episcopo librum unum et Contra Molinam articulos centum quinquaginta,
dum essem in patria mea, quando captus sum tanquam haeresiarcha; item,
Philosaphiam et Metaphysicam ex libris sanctorum Patrum contra Gentiles,
qui sunt zizania in Christianismo et Antichristi fautores; et alia opuscula
multa pro sancta Ecclesia. Sed et pro Rege Catholico scripsi De ultima monarchia
Hispanorum
ex propheticis et politicis doctrinis, et tragoediam Reginae
Scotorum
pro Hispanis contra Anglos, et Panegyricum ad principes Italiae
pro Rege Catholico: quae opera extant Neapoli. Et nolunt me defendi et
illa praesentare.

Propter quod horum me lapidant? Cur facta non praeponderant dictis
apud apostolos Christi? Nec mea dicta sunt, sed aliorum. An non videtis,
o lumina mundi posita «super candelabrum», quod tenebrae invaserunt
saeculum isthuc? «Quomodo dicitis, ait Deus apud Ieremiam, – Sapientes
non sumus et lex Domini nobiscum est ? Vere mendacium operatus est stylus
mendax scribarum. Turtur et hirundo custodierunt tempus adventus
sui; populus autem meus non cognovit iudicium Domini». An non videtis
ex sacris literis quod transit iam quinta aetas Ecclesiae, non dico mundi, et
iam sumus in sexta plaga, in sexto sigillo, in sexta tuba Apocalypsis sacratissimae?
In quinta apparuit ultimus Antichristi praecursor, Lutherus, sicuti
pridem praedixerat divus Vincentius noster mox nasciturum ex Germania.
Ecce ipsum oppositum Ioanni Baptistae, sacramentorum et poenitentiae et
constantiae et virginitatis praeconi: praeconem adversum sacramenta, extirpatorem
poenitentiae et virginitatis, «arundinem vento agitatam», saepe
eadem negantem et affirmantem, imbutum mille diabolis; et quinta plaga,
Calvinus, fecit eius regnum tenebrosum, et ex puteo abyssi omnes haereses
surrexerunt et fumus eius orbem obnubilavit. Ergo, si post Lutherum triginta
annos expectatur Antichristus magnus, ut prophetavit Ioachinus abbas,
qui etiam Lutheri adventum praedixit, et astipulantur Ubertinus et
Ioannes Parisiensis et divus Seraphinus Firmanus et alii multi, iam praesens
est, vel anno 1630 revelabitur, videlicet triginta annis post hoc centenarium:
et hoc tempore ergo «luna convertetur in sanguinem et sol in tenebras»,
et quidem dictum est ad Brigidam, illustrissimam Sibyllarum, quod,
cum aperietur porta fidei novis Gentilibus et Christiani diligent haereses et
clerus conculcari coeperit, tunc apparebit Antichristus.

Visa sunt prima duo signa, unum in Novo Orbe, alterum in Aquilone in
quadraginta regnis, et simul tertium; sed hoc magis nunc elucescit Venetiis
et in me. Et quidem dixit Dominus ad divam Catherinam nostram, renovationem
Ecclesiae mox futuram, de qua divus Vincentius et frater Rusticianus,
beatus Ioannes episcopus et beatus Egidius et Savonarola et diva Brigida
et beatus Raymundus et magister Catherinus expectant, et alii innumeri,
et ille Firmanus, vir prudens et spiritualis; et addidit se facturum
«flagellum de funiculis» creaturarum malarum ad purgandam Ecclesiam
ab ementibus et vendentibus. Quid autem non videt illud? In Graecia invaluit,
in Germania convaluit, in Italia praesto est. Ego vero, qui inter tenebras
saeculi huius quaesivi lucem, evolvi prophetarum volumina et doctorum
scripturas et sapientum universae terrae quos habere potui, et de
legibus omnium nationum disputavi, et de prophetiis et martyribus earum,
ex omnibus scientiis omnium sectarum antiquarum et novarum examinatis,
veritatem fidei [ostendi]. Quae cum sit in Italia et Hispania modo angustiata
et tenebris tot confusa, absque manifestis operationibus Spiritus sancti,
quales solebant esse in primitiva Ecclesia, unde nunc sectis alienorum vix
dissimilis apparet – nam nec bonos videtur homines facere, cum omnes
principes et plebes «prudentia carnis» vivant, et «quae carnis sunt sapiant»,
et quae spiritus sunt spernant: – at «qui spiritum Christi non habent, hi non
sunt eius», uti scriptum est –; inveni tandem unde recrearem animam
meam et confirmarem nutans saeculum in veritate, sed non sine doloribus,
ut nuper de talibus Brigida futurum mox praedixerat.

Comperi enim unam fidem veram, quae legem naturae innocentis continet,
et secundum illam omnes vivere debere, et tandem, visis omnibus, hanc
legem Christi esse agnovi, superaddita vero legi naturae tantummodo sacramenta,
quae et ipsa sunt symbola naturae, et institutioni renascentium in
nova mirabili doctrina conveniunt, et simul gratiam conferunt, ut possimus
observare quae naturalis ostendit lex: hoc tamen ultimum est de fide vix evidenti
propter tenebras saeculi antichristiani, in quo dona Dei quasi dormiunt
in nobis et aguntur mysteria Christianorum non longe dissimiliter a
caeterarum gentium.

Sed habui unde me reficerem. Nam, cum nulla res intelligat quod operatur
et omnia arte mirabili operentur, – alia enim sursum vadunt, alia deorsum
ad distinguendum chaos: plantae fructus efficiunt ut aeternentur in foliis,
folia ut a calore et frigore tutentur, spinas vero contra animalia: similiter
et animalia comedunt, bibunt, nutriuntur, et nesciunt propter quid et quomodo:
et sapiens homo etiam ignorat quo pacto ipse compactus fuerit in
utero, et quomodo nutriatur nunc et cibi ad partes corporis trahantur nutriendas:
quin nec quomodo intelligit et sapit ipsa anima scit et post multam
philosophiam nec invenit nisi coniecturas discordantes ab aliis consimiliter
philosophantibus –; ideo certum est omnia haec regi non a se ipsis, sed a
prima Arte et prima Sapientia, quae est Verbum Dei, et hanc diligere effectus
suos et curam gerere absque negligentia, et nobilium magis. Cumque
nobilissimus sit homo, maxime curat de illo.

Ergo facillimum creditu et congruentissimum est, cum oblitus fuisset homo
ob peccata Deum et adorasset lapides et statuas et elementa et sidera,
Sapientiam primam, quia erat inaccessibilis nobis factarn accessibilem per
incarnationem, redemisse homines a peccatis suis. Et hoc posito, omnis doctrina
lucida est in fide nostra et omnes ad ipsam redituros, quia homines
sunt rationales et vivunt ratione: prima autem Ratio est Verbum Dei. Ergo,
cum hoc innotuerit, quod post modicum tempus spero, relicta barbarie assumptaque
rationalitate, cum corruerit Antichristus, re cognita ab Hebraeis
et Macometanis et Gentilibus etc., universus mundus erit Christianus.

Haec ego cum meditarer et scriberem, venientibus in Calabria terrae
motibus et Tybris annunciatis inundationibus et cometis visis, coepi philosophari
de signis universalis iudicii; exque divo Ambrosio et divo Gregorio
Super Lucam agnovi omnia pertransisse signa Evangelii, praeter illa ultima
«in sole et luna et stellis, quae tamen proxima esse» ait Gregorius docte,
«ab aëris immutatione colligimus». Ego vero, ratus non falli tantum Patrem,
inveni praesentia quae ipse Gregorius proxime futura praenunciat,
et Ioannes episcopus sub hoc papatu revelanda. Nam solstitia et aequinoctia
mutata sunt – ex quo Messias dixit: «Virtutes coelorum movebuntur» –
per gradus viginti quinque, vel si semper, ut ex Hipparco et Timochari colligitur,
commota sunt, iam sumus in septuaginta septem gradibus, prope
quatratum, quod interitum mundi affert iuxta minimas supputationes annorum
ab orbe condito.

Inveni etiam polos et sedibus suis recessisse, stellas australes factas boreales
et e contra, et obliquitates solis excurrentis ad tropicos abbreviatas,
et apogea planetarum translata valde, et omnes planetas ad terram appropinquasse,
solem vero ad minus centum et decem millia milliaria. Quod
per veras certasque observationes Timocharis, Abrachis, Hipparci, Ptolomaei,
Menelai, Albategnii, Alphonsi regis, Arzachelis, Prophatii Hebraei,
et Nicolai Copernici, et Reinoldi et nostratum certissime agnovi,
et ex cultu soli et morum septentrionalium, in quibus deerant fructus et inerat
rusticitas et barbaries sylvestris, nunc autem et terra fructus et ingenia
artes afferunt, et corpora sunt parva magis: quibus consideratis, vidi alios
reddere non causas [ut causas] et principia petere, ut Evangelium obnubilarent.
Ego vero causas eorum pueriles ostendi, et scholas dirui, et hoc venturum
orbi praenunciavi quod dixit divus Petrus:«Elementa calore solventur,
coeli impetu transient, terra et opera quae in ea sunt exurentur»: quod
Heraclitus quoque agnovit parum. Propter haec me lapidaverunt et fecerunt
diabolum, rebellem et haereticum, cum de his sermones habuissem.

O domine Pontifex, nunc «de vultu tuo iudicium meum prodeat, oculi
tui videant aequitatem», et non de vultu et oculis inimicorum quibus traditus
sum. Ego natus sum contra scholas Antichristi, contra Aristotelem, qui
dixit mundum aeternum et aequinoctia et stellas et motus semper eodem
ordine et situ et modo fieri; et hi sunt de quibus apostolus Petrus dixit: «Venient
viri illusores dicentes: – Ubi est promissio aut adventus eius? Ex quo
dormierunt patres, omnia perseverant sicut ab initio creaturae». Et ego
ostendam quod non perseverant sicut ab initio, et quod verum est quod dicit
divus Seraphinus, quod Aristoteles et Averroës sint unum de septem capitibus
Antichristi, et phiala irae Dei super aquas fluviorum et fontium in
istos vertenda est: idem obmurmurat beatus Raymundus et divus Bernardus
contra Abailardum laudantem philosophos. Et revera aeternitas mundi
Aristotelica et mortalitas animarum – nam unam solam ponit [im]mortalem –
et derisio Inferni et Paradisi et Purgatorii, quae Plato, Stoici et
Pythagoras affirmaverant, et negatio providentiae singularium fuere zizania
huius saeculi; et ex hac doctrina scholares imbuti derident Evangelium; et
Macchiavellus dogmatizavit cum eo et Averroë, quod religio sit inventio sacerdotum
et illusio populorum; et ubi Macomethus et Lutherus non habent
potestatem – hoc est in Italia et in Hispania – regnat Macchiavellus et politici.

Ergo totus mundus est antichristianus; ergo mox apparebit «cornu illud
parvum loquens ingentia et blasphemias»; nam ex cornibus quatuor Graecae
monarchiae et ex decem Romanae Daniel illud educit. Macomethus
vero ex his est mixtus, et sine dubio Antichristus ut probavi multis rationibus;
sed exorietur ultimum caput, cui Aristoteles, Macchiavellus et Lutherus
cathedram erexerunt. Nec divus Thomas potuit huic malo obviare,
quando bonum sensum dedit Aristotelico textui, ne videretur contraire
Scripturis et esse nobis venenum etc., uti erat ante divum Thomam. Nam
omnes scholares, quin et Caietanus, illudunt divo Thomae, dicentes non
intellexisse Aristotelem, et sequuntur Averroëm et Alexandrum et alios,
qui atheismum docent; nam Deo nihil dant, nisi motum primi orbis: saltem
dedissent solis tabernaculum! Patres autem veteres omnes unanimiter sunt
contra Aristotelem, etiam in naturalibus; de quo librum composui magnum,
scilicet de philosophia Patrum.

Ecce, sancte Pater, iste Aristoteles oppressit me in religione mea et semper
fecit odiosum, et praelati sanctae Ecclesiae oderunt me pro illo, qui vindicavi
Scripturas ab ore antichristiano, et ego primus ostendi mundi symptomata
per ignem perituri contra ipsum et contra Ptolomaeum, quod non
durabit triginta sex millibus annorum, nec undequinquaginta millibus contra
regem Alphonsum, nec viginti quinque millibus octingentis sedecim
contra Copernicum, nec viginti tribus millibus septingentis decem contra
Albategnium; et ex anomaliis ostendi nunc concitari, nunc tardari motus
coelorum ad nutum Dei et ad eius nutum consumatum iri; et providentiam
Altissimi digito ostendi in arcanis eius.

Et nunc isti Macchiavellistae, qui putant religionem esse figmentum ad
regnandum, ex proprio animo coniecturant de animo meo – et utinam
non etiam de vestro –, dicentes me talia loquutum ut excitarem populum
ad faciendum mihi principatum. Sed nunquid omnes prophetae et sapientes
eodem crimine in talibus articulis temporum non notati sunt? Et de quibus
illi et ego? Satrapae quidem et Pharisaei, qui principibus adulantur unde
pinguescunt, agnoscentes ex novitate saeculi et probitate morum, quae annunciant
et suadent sapientes, suas fraudes aperiri et tenebras illuminari, in
quibus ipsi confisi malefaciunt, et «panem mendacii» et doli illis defecturum,
statim insurgunt; et quia moribus sanctis obiicere non possunt, rebellionis
et haeresis crimen obtendunt et supplantant homines in verbis, quia
suis non consonant verbis. Ideo contra Ieremiam exsurgunt: «Moriatur Ieremias,
quare prophetavit contra domum hanc» etc.; «non attendamus ad
sermones eius, percutiamus eum lingua»; et: «Fugit ad Chaldaeos» (nunc:
ad Turcas). Item: «Odi Micheam, quia non prophetat nobis bona»; item:
«Rebellat contra te Amos, o rex Ieroboam». Et similia contra Isaiam et
alios; et semper legitur haec accusatio: «Benedixit Deo et regi»; et contra
apostolos, tanquam contra pseudoprophetas falsarios, seductores et regni
avidos, insurrexerunt. Et Christus dominus omnium esto exemplar: «Quia
blasphemat» etc.; «daemonium habet» etc.; «contradicit Caesari, se regem
facit» etc.

Cur ergo et mihi non potuere peiora imponere crimina, qui peiora illis
annuncio et malus ad illos sum? Et quidem Plato et Xenophon in Apologia
Socratis
veterem dicunt esse hanc contra sapientes calumniam, videlicet impietatis
et affectati regni. Et vere Pythagoras, Socrates, Anaxagoras, Seneca,
Lucanus et consimiles ob idem interfecti sunt a principibus terrae, qui zelum
regni habent plus quam amasiae. «Zelus autem», ait Chrysostomus,
«sapere nescit», et ideo omnem muscam aestimat caballum; et facile principes
hoc nomine excitantur ad occidendos prophetas et sapientes: quia, ut
ait Assuerus, sunt technarum inexperti et zelo inebriati et, sive verum, sive
falsum, timorem amittendi regni explodere a se volunt, occidendo eos qui
solum affectare illud dicuntur, aut natos ad illud, sicut Herodes innocentes
ob hoc peremit. Vos autem, Christi discipuli, attendite ne forte zelus Herodis
aut in vobis aut in Rege Catholico excitatus sit a perversis contra me, qui
vobis regnum solidare putavi et pseudosapientes confutavi. Auferte deos
alienos de medio vestri, quia, quamdiu doctrina peripateticorum durabit,
non stabit regnum vestrum; praedicate quidquid vultis, corrigite quidquid
vultis in doctrinis eius, omnes sequuntur quod peius est in eis: et Cato
hoc praedixit, et sanctus Iustinus, Basilius, Ambrosius, Augustinus, Bernardus,
Eusebius, Cyrillus, omnesque Patres agnoverunt.

Ego non sum propheta nec sapiens, sed vermis mortuus, Christianus tamen;
et cum vacarem et viderem in specula Christi, agnovi Diaboli zizania.
Sumus in tempere Ecclesiae correspondente tempori Machabaeorum ex
Ioachino et Firmano, cui illustrissimus Bellarminus in quinto sigillo subscribit.
Mementote autem quod Antiochus, caput antichristianum, aperuit
gymnasia Graecorum, ut ex Aristotelis doctrina bibentes Hebraei Mosaicam
obliviscerentur: et factum est ita. Quid restat nunc? Ut exsurgant Machabaei,
fratres praedicatores, et obtineant legem de manibus gentium, confutando
doctrinas incirconcisorum. Sed Machabaei plures habuere adversarios
ex propriis Hebraeis et sacerdotibus quam ex Gentilibus: quid mirum
si idem evenit contra me? Cum divus Hieronymus Biblia sacra veraciter
transferret, sacerdotes Christiani insurrexerunt contra eum, vocantes haereticum,
falsarium, innovatorem, contrarium Patribus, qui secuti erant septuaginta
interpretes et Symmachum, Theodotionem et Aquilam Hebraeos, ut
ipse in omni prologo testatur; tamen vicit veritas et sanctus est et verax Hieronymus,
quem etiam Augustinus in nonnullis reprehendit, et obtinuit
Hieronymus de manibus gentium et Iudaeorum post quadringentos annos
puritatem Scripturarum. Quid mirum si ego, post mille sexcentos annos,
in quibus praevaluit Aristeteles – sed non praevaluit nisi octingentos, a Carolo
Magno ad nos –, reputor diabolus et haeresiarcha et affectator regni et
daemoniacus? Et opera me laudant, et verba accusant: non mea, sed inimicorum.

Scitis qui me pridem accusaverunt; nunc autem etiam scitis: don Aloysius
Sciarava, fiscalis provinciae, excommunicatus per duos annos et perseverans
in maledictione, processum contra dominum papam Clementem VIII
composuit, contra episcopos, qui ipsum et alios officiales et barones anathemate
percusserant, et contra Cardinales, et contra omnes suos inimicos, et
me caput fecit rebellionis tanquam a praelatis missum ad praedicandum novitates
exequendas a fratribus meis et exulibus, quos in conventibus alebat
reverendissimus episcopus Melitanus, zelantissimus iurisdictionum et patronus
meus. Testes fuerunt duo, qui propter debita in conventu sequestrati
erant; et audierant ex ore fratris Dionysii mutationem saeculorum et praecipue
provinciae Calabriae, ubi terrae motus et cometae et aliae visiones
horribiles apparuerunt, de quibus ego sermones habui ad populum contra
excommunicatos. Ipsi omnia sinistre interpretati sunt clam, gubernatore inscio
et apposito ut complici, quo possint falsare pro voluntate, processum
composuerunt, vocaverunt Carolum Spinellum, percurrerunt per provinciam
armata manu, sicut Antiochus eisdem praecedentibus signis et modis.
Extorserunt pecunias multas non solum ab urbibus, sed a privatis; nam
quoslibet carcere mancipabant et morituros sine processu praedicabant: illi
pauperes redimebant vitam praeveniendo multa pecunia. Nostri autem fratres
mendacio dicentes esse haeresim cum rebellione, ne occiderent nos inconsulto
Pontifice, a quo dicebamur destinati ad rebellandum, ego inveni
negotium Turcarum, quia Mauritius nominatus adscendit triremes pro redemptione
concivium suorum.

Ut vero viderentur provinciam recuperare, sicut scripserant ad Regem,
et pecunias tegerent extortas, inducebant homines blanditiis et horribilibus
tormentis. Obtinuerunt iniquitatem, sed non qualem volebant, quia non
conveniebant testimonia. Prorex provinciae, inimicus Sciaravae, positus
etiam fuit in rebellium numero; accessit fugiendo Neapolim et nos eodem
venire fecit; omnes liberati sunt, praeter exules, quos ob alias causas occiderunt
in portu triumphantes, sed sub titulo rebellionis; alii vero retractati
sunt; centum fere tormentati nihil dixerunt. Mauritius periturus ob alias
causas, suasu inimicorum, sub promissione vitae, dixit quae negaverat in
mille cruciatibus; omnes liberati sunt. Dionysius fugit et apostatavit,
me solo relicto in fovea, cui negatae sunt defensiones et insania ob hoc accessit
Nunc triumphant in Dionysio contra me. Sed nonne scriptum est:
«Erunt duo in eodem lecto; unus assumetur, alius relinquetur»? Item:
«Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis»? Siquidem haeresis et rebellio
vera esset, pater et fratres mei et fratres Dionysii diu iam fugissent ad Turcas,
et alii innumeri. Sed «nemo periit, nisi filius perditionis». Nam ipse
concitavit rumores, volens interficere eos qui patruum suum interfecerant,
sed non ut rebellaret; et abutebatur verbis meis, sicut haeretici verbis
Scripturae sacrae: non enim Regni, sed mundi renovationem ego praedicavi
et praecessuram desolationem.

Et nunc, o domini, appellavi ad vos «de tenebris et umbra mortis»,
quia hic non sinunt me praesentare defensiones et scripta pro Ecclesia
Dei et pro Catholico Rege, et fame et doloribus inauditum «devorant pauperem
in abscondito»: et cur appellatio mea non exauditur? Extat canon
Pastoralis, «De sententia et re iudicata», in Clementinis, ubi quanto atrocior
est causa rebellionis, tanto magis locum defendendi se et extra manus partis
concedit dominus papa; extat historia Tiebergae in Decreto, quae appellavit
in causa matrimonii adversus regem suum maritum et exaudita est sola hac
ratione, quia in regno partis Iustitia poterat etiam in ecclesiasticis labascere;
extat historia Catherinae ab Austria, quae appellavit in eadem causa
contra Henricum VIII, regem Angliae, et profuit illi; et mihi cur non prodest
appellatio eadem et iustior?

Ego quidem non regina sum, nec rex, ut Robertus, nec princeps, sed
miser in fovea, obstructo ore, absque advocatis, nisi insidiatoribus pro forma
datis, sine libris, sine qua possem articulos condere aut examinare; et
contra me potentissimi regis honor et respectus militat, et fiscus inimicus
quaerens nomen magnum, et iudices pro forma, nihil pro me, sed omnia
contra me potentes: quomodo ergo ostendam iustitiam meam? Neque vultis
audire me: si inimici minimum rationis haberent, non suaderent Regi et Proregi
ne tradar foro meo; sed «qui male agit odit lucem». Ego infamis et
perditissimus sum apud vos, ipsi filii Dei et Ecclesiae et potentissimi habentur
apud vos; et tamen timent de iustitia apud vos contra me: ergo non habent
illam, sed timent ne iniquitas manifestetur eorum, et Rex aperiat oculos,
et repetat ab eis rapinas et fraudes et sanguinem innocentem, et auferat
«mercedem iniquitatis», quam dedit eis. Si ex iustitia et charitate clamaverunt
contra me, cur ipsi principes et Pharisaei et falsi duo testes usque in
Hispaniam perrexerunt ad petendam mercedem beneficii magni? Heu,
heu, idem fecit Amasias quando rebellionis crimine Amos insimulavit.

Sed vos, sancti principes, cur observatis canones favorabiles cum reginis
et magnatibus et non cum pauperibus? canones vero duros et amaros cum
miseris? Ideo Christus dixit sanctae Brigidae, quod lex Ecclesiae iam non
est sua; ideo eriguntur Veneti contra canones; ideo reges et principes
eludunt bullam In coena Domini et scriptores sacri venundati ad malum
scribunt pro eis: quare non «agonizatis usque ad mortem pro iustitia»
mea? immo pro vestra? Utinam ego millies perirem et fieret Ecclesiae pax!
Aperite oculos Regis in hoc et bene erit vobis in caeteris omnibus, et si putatis
me impium et sinitis perire, non quidem iusti estis, quia quod iustum
est non iuste exequimini Nec scandalizabitis Regem, sed pecuniam et honorem
illi et provintiae restituetis. Quidquid «loquitur populus iste, coniuratio
est» contra Regem et contra vos. Quidquid lupi contra canes moliuntur,
contra pastores et greges redundat: hoc autem apertum erit, si me purgare
sinatis calumniam secundum iura.

Scriptum est de Messia, et consequenter de vicario suo: «Adorabunt
eum omnes reges terrae et omnes gentes servient ei, quia liberabit pauperem
a potente, et pauperem cui non erat adiutor». Ergo, si non liberabit, non
adorabitur. Ecce in ianuis est destructio Romae et cleri, praedicta in sancta
Brigida a Christo et in Dionysio Carthusiano et aliis sanctis; et nunc dico
vobis sicut Ieremias: – Obsessa est Ierusalem, saltem nunc facite iudicium
pauperis et Dominus liberabit vos –. Nolite obdurare corda vestra sicut Sedecias,
nec innitamini principibus et militiae, qui «sunt baculi arundinei»,
quia Deus non erit vobiscum. Quando praecessit destructio Ierusalem sub
Ieremia, et sub apostolis figura Romanae cladis fuit, obduratio eorum naturam
figuravit. Et nunc Christus patitur in tota Ecclesia crudeliter, et morietur
in adventu mox revelandi Antichristi et resurget in casu illius, et Ecclesia
ingemiscit parturiens semen renovationis: draco stat ad devorandum, ipsa
tumet alas, fugiet ad desertum gentium (in Novum Orbem), et draco
cum reliquiis nostri emispherii regredietur ad pugnam.

O Petre, princeps apostolorum, cur non sinis lavari tibi pedes? Ergo non
habebis partem secum. Semper in passione Petrus negat lotionem pedibus
suis a Christo. Pedes tui, Petre, sumus nos, fraterculi miselli, aestimati stercora
mundi et purgamenta; sine me lavari, quia pes tuus sum; si manus tuae,
Cardinales et episcopi, sunt mundi omnes, cur me mundum esse non pateris,
pedem tuum? Ego ostendam posso me mundari, si vis ostendere te Petrum
cum rete tuo. Nunquid canones sunt telae aranearum, perviae leonibus
et apris et tenaces muscarum? an non sunt rete Petri, quod, magnos
et multos cum cepisset, non est scissum? «Audi, draco magne, extendam
in te rete meum», dicitur in Ezechiele: ergo et dracones capit potestas Petri,
si noscet se ipsam; nam ipse est quoque «deus Pharaonis», «rex regum
et dominus dominantium», si novit. Sine me mundari, sine in tuis retibus,
Petre. Quare non miseremini mei saltem vos, amici Dei? «quare persequimini
me sicut Deus et carnibus meis saturamini?» Abstulistis iudicium
Dei propter peccata mea occulta, me sicuti Diabolum percutientes in finem,
sicut et Brigida mihi praedixit; et «si lavero me nitro et multiplicavero
herbam borith», adhuc maculatus sum in conspectu vestro; et «si vestimenta
mea fuerint candida ut nix, adhuc sordibus intingitis me», sicut Deus
beatum Iob. Et quare non «superexaltatis misericordiam iudicio»?
Quin nec iustitiam iniquitati?

Sed dormit nunc Petrus, dormiunt compostoli, quia venit hora passionis
Christi et dispersionis eorum: resurgetis in adventu Paradisi, cum «vineam
uam locabit aliis agricolis», ut pridem sancti praedixerunt. Sed non credimus
illis, nec prophetis et apostolis fides adhibita est, nisi post horam
eventus; ideo in resurrectione mox futura hi Patres erunt canonici sicut Ieremias
et Isaias. Scitis de quibus loquor et de quatuor sanctis mulieribus,
quas ad confundendos theologos superbos misit Deus, quibus non credidimus
facto, sed vix voce. Ideo misit Deus poëtas mendaces et pseudoprophetas
adversum nos, «percussit nos et non doluimus»: ergo «evellet nos de
terra sua» et «reliquiae salvae fient». Vocavit nos ad cilicium et saccum,
«et ecce gaudium, bibere vinum, iugulare arietes: – Manducemus et bibamus,
et ideo cras moriemur»; «expergiscimini, qui bibiti vinum in dulcedine,
quoniam periit ab ore vestro»; «polluet Dominus sanctuarium suum, superbiam
imperii vestri»; «percutiet cardinem, movebuntur superliminaria
nam» etc.; «et stridebunt cardines templi»; et quidem prophetae priores
concordant Brigidae et Catharinae et Carthusiano et Firmano et Ioachimo:
quid expectatis ultra? «Iudicium sine misericordia his qui non fecerunt misericordiam».
Domini mei, irascor pro vobis, non contra vos. Deus testis
est, et poëmata et lamentationes quas scripsi de morte et resurrectione Ecclesiae
imminentibus, et Articuli prophetales et astrologici de eventibus
praesentis seculi. Si vultis vacare et videre, forte invenietur pauper in obsidione,
qui salvabit civitatem obsessam, sicut scriptum est: «Faciem coeli nostis
iudicare, hoc autem tempus quod non iudicatis?»; «luna vertetur in
sanguinem, sol» iamdudum est «in tenebris».

12 aprilis 1607.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche