Tommaso Campanella, Lettere, n. 157

Precedente Successiva

A PIERRE SÉGUIER, GRAN CANCELLIERE DI FRANCIA,
IN PARIGI

Parigi, 16 febbraio 1637

Excellentissime domine,

bis veni ad Excellentiam Tuam: magno quidem labore currum ab amicis
impetro, et frustra. Dedi protestationem contra Austriacorum perennitatem
in Imperio domino de La Chambre ad te; et quoniam dubitas, ostendam
vobis quod non modo fundatur in iuribus certissimis, sed etiam proficuis
regno Galliarum orbique Christiano. Hispani, quando pro eis determinat
quippiam papa, dicunt: – Omnia potest –; quando contra, aiunt: – Nihil potest.
– Ego autem dico in hoc negotio pro vobis et posse et debere, vos autem
libenter nolle scire quae prosunt. Multa quidem vulgare vellem utilissima
cunctis, sed quia negligor, ipse negligo. Abs te mihi lux aliqua refulget. Venire
vellem, sed debilitas crurum non permittit.

Praeterea peto abs te, dicas domino Des Noyers, ut iuxta mandatum Regis
et Cardinalis det mihi pecuniam totam anni praeteriti, sicut promisit et
non fecit; dedit enim de sexcentis tantummodo ducenta: et, nisi tua benignitas
generosa supplevisset, miserrimis agitarer modis.

Praeterea rogo te etiam atque etiam, non permittas iniustitiam manifestissimam
fieri magistro Mallet, sed servetur fama tua optima sine macula.
Iudex quem dedisti, convictus fatetur coram magistro Page et aliis, non
posse sese simul iustum esse atque servire principibus; utque posset habere
larvam iudicium suum, ipsemet consuluit perditis fratribus satellitibus Generalis
quid criminis et quomodo debent obiicere, quandoquidem post annum
cum dimidio, «quaerentes impietatem in domo iusti», nec invenire
nec fingere potuerunt. Infaustum augurium regno, in quo sacerdos innocens
et iustus condemnatur, quia pugnavit pro patria; Hispanica quidem
iniustitia: «Como quieren los reyes, hablan las leyes». Dixerunt augures Dario,
Persarum regi, cingenti se macedonico ense – Cito Macedones in Perside
dominabuntur. – Quid dicerent nobis induentibus pseudo-iustitiam
Hispanicam? Pater generalis, Hispanorum organum, circumvenit ingenuitatem
Cardinalis Lugdunensis, qui mutavit animum Cardinalis Ducis, nescio
quomodo, cum et ipse confirmationem sui generalatus super Cistercienses
petat a bulla pontificum priorum, a praesente negatam; Mallet autem a solo
Generale negatam. Scio quae mala et quae infamiae sequutura sunt et quae
scribuntur; propterea ut dilatetur iudicium quaero ego, servus vester zelum
vestrum zelans, donec dominus Cardinalis audiverit quos a multis est recepturus
aratos iam libellos. Vale.

Die 16 februarii 1637.

Excellentiae Tuae servus obsequentissimus
F. T. Campanella ecc.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche