Tommaso Campanella, Lettere, n. 35

Precedente Successiva

A GASPARE SCIOPPIO IN ROMA

Napoli, 7 novembre 1609

F[rater] T[homas] C[ampanella] G[aspari] S[cioppio], angelo suo, salutem
plurimam dicit.

Accepi quod cupis a Seraphino atque intellexi, quod et ille admonet, a
me te responsum desiderare; non autem imperare mihi quid potes, vel quia
non putas te posse mihi libertatem parare, proindeque non vis a me erudiri,
ne qua species obligationis procurandi pro me suboriatur, vel forte non dignaris
miser quid iubere, quem suspiciosissimum esse ita dicis, ut nihil minus
sentiat quam te in librorum suorum splendore auxilia nancisci velle.
Quaecumque sint in causa, satis superius pro me fecisti; si ultra renuis, nemo
te coget. Equidem non patiar quodcunque potero par reddere tibi. Si
me ad Urbem transferri procuraveris, gratissimum erit, quoniam et facillimum
et sponte oblatum a patrono affirmas: caetera mihi curae erunt. Desinant
peiora ominari mihi Romae. Terra solem unum patitur facilius quam
duos. Si allocutus fuero principes, me diabolum fuisse audient, sed posse et
angelum fieri; et labores mei non erunt in derisum et devorationem alienorum,
veluti hic iacent. Melius est in matris Ecclesiae gremio mori, quam manibus
hostium belle nutriri. Hoc facias velim, nec dicas te non posse. Quidquid
enim adhuc professus es pro me patrasse, nugas reputabo.

Redeamus ad Regem, credo haereticum: quod taces etc. Ais Regem deridere
catholicos scriptores in eo quod dicant post Antichristi ruinam usque
ad extremum iudicium dies quadraginta quinque intercessuros, quoniam
passim sacrae Literae post eius caedem statim iudicium intimant, cum
«pax et securitas» ubique fuerit in maximo peccatorum cumulo et fidei deliquio.
Quod non foret, si post necem Antichristi quadraginta quinque dies
sequerentur quoniam, admonitae gentes ex illius caede, mox cunctae ad religionem
catholicam convolarent, et Christus inveniret fidem in terra et
sanctitatem, non autem peccata et infidelitatem. Hoc autem argumentum
magis contra Squillam militare sentis, nimirum asserentem post Antichristi
cladem effuturam monarchiam sanctorum: quod si tibi non satisfiet, irrisui
Prophetales meos habebis.

Respondeo, Regis argumentum esse ex ignorantia Scripturarum. Nec
enim scriptores recentiores deridendi sunt, nec ego. Non enim meam ita
sententiam deglutio, ut meliores cibos, si adessent intellectus mei stomachus
respuat. Nec de futuris absque revelatione comprobatissima licet quid
indubitatum asserere, dum fluctuant Patres et Scripturae multiplices habent
sensus. Hoc unum dico: quod «iota unum aut unus apex non praeteribit a
Lege, donec omnia fiant». Quapropter, etsi tres evangelistae dicant post
tribulationes Antichristi appariturum signum hominis in coelo, non tamen
ex eis habetur contrarium eius quod Daniel scripsit in duodecimo: «Beatus
qui pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque», et paulo ante
dixerat quod mille ducentos nonaginta durabit antichristiana desolatio.
Quin immo Matthaeus, Lucas et Marcus expresse dicunt post tribulationem
antichristianam affore solis et lunae et stellarum prodigia, et post prodigia
appariturum Filium hominis: ergo illa prodigia durabunt quadraginta quinque
dies, et nil errant catholici.

Quod vero dicit Rex, tunc necessario futuram fidem in terra in gentibus
ab illa strage admonitis, nihil probat; etenim tres praenominati evangelistae
manifeste ponunt defectum fidei et charitatis ante adventum Antichristi et
in eodem tempore quo praedicatur Evangelium in toto mundo, ut patet
(Matth. 24). Ergo defectus fidei et charitatis, quae nunc est dum praedicatur
in Novo Orbe, est praeparatio ad suscipiendum Antichristum. Filius autem
hominis non inveniet fidem in terra, quoniam et paucos inveniet homines et
non erit fides publica, sed fideles in sylvis latitabunt et in montanis, ut prophetae
docent et Patres, et regna et provinciae et respublicae cum Antichristo
iam conspiraverant vel ipsi subiectae erant: in quadraginta quinque autem
diebus non poterit cultus divinus renovari et templa aedificari et fidei
professio in regnis restitui, praesertim cum attoniti populi hac illac incerti
vagaturi sint, et monstruosa prodigia non sinant eos ad novam formam
Christianismi concurrere. Multi quoque, ad quos fama de caede Antichristi
non pervenit – in quadraginta quinque enim diebus totus orbis non implebitur
rumore eius, sed aliis aesitantibus, aliis credentibus Antichristo, aliis
paucissimis Christo, qui videlicet sunt adhuc in latibulis, aliis putantibus illa
prodigia significare Antichristum in Coelum sublimatum ea demittere – manebunt
in infidelitate sua etc. Quapropter animus haereticus et non veritatis
amator rationes Regis hasce admittet. Haec dixerim pro scriptoribus catholicis
recentioribus.

Ego autem penetralia prophetarum perscrutatus et sanctorum dicta, arbitror
non modo regnum Christi futurum post Antichristi necem, sed et
multa secula duraturum: et tunc lux solis erit septemgemina, et lunae ut solis,
et erit generatio et aetas qualis in statu innocentiae, ut puer sit centum
annorum homo etc., quae Isaias canit; post hoc regnum exurget cauda Antichristi,
quae exprimitur per Gog et Magog, et corruet etc.; capita enim
septem cum Antichristo magno et pseudopropheta ante hoc regnun cadunt,
si recte legimus Apocalypsim et Ezechielem. Sed nostrates non distinguunt
caudam a capitibus: post haec erit in terra aliud praeparatorium descendente
Ierusalem coelesti ad nos; et post hoc transferetur etiam terrestris iam facta
coelestis in Coelum, quam secundo videt Iohannes super monte; et in hac
coelesti non erit lux solis et lunae et stellarum, ut in prima, sed ipse Agnus
Dei erit lucerna. Distingue tempora et concordabis Scripturas: et puta nec
iota praeteriturum quin fiat; et multa tacere tres evangelistas quae Iohanni
reservata sunt, teste Augustino, praeterea evangelistae loquuntur de excidio
Ierosolymorum sub Tito, tanquam de excidio sub Antichristo, quoniam
illud istius est typus.

Et in nativitate Ecclesiae latebant progressus et fines eius, ut in semine
planta et rami et fructus: «Videbunt in quem transfixerunt»; dixit Zacharias.

Hoc Iohannes in Evangelio de primo adventu interpretatur et in Apocalypsi
de secundo, quare, si typos et postypos et trigonum in tetragono non
intelligis, et in exordiis latere fines, nihil percipies certi. Extorsit Bellarminus
dicta Danielis et Iohannis valde, loquendo de Gog etc.; Prophetales
mei nunc usui esse possent. Dic, quaeso, Melchisedechi, ut eos sibi afferri
iubeat; forsan et ego simul transferar; item propediem mittam amicum et
patruelem, qui illum alloquantur de rebus meis et praesentent scripta
pro Ecclesia sancta. Nam, si vidisses De symptomatis mortis mundi per
ignem
quid scripserim et Prophetales, forte adhuc me non neglexisses. Putas
nolle nos omnia ad te pervenire. Tace, tace, revertere ad cor, ibi me videbis;
expecto te propediem et habebis quidquid cupis a me. Cogita etiam
isthaec non posse calamo comprehendi; insunt enim innumerae quaestiones,
quibus si cunctis non satisfacio, tu dubiis semper agitaris; at, si praesens
aderis, cuncta simul componemus. Sententiam meam nolo melius explicare;
satis sit mihi quod intelligas quomodo quos suspicis scriptores ipse defendere
queam. Hodie 7 novembris accepi tuas ad Seraphinum datas sub 23
octobris et simul respondi; sed non video te meis quidquam rescribere, et
quidem multis. Deus testis esto, quod in simplicitate et veritate ad amicos
ambulo. Amen.

Animadvertere iterum te oportet septem dies creationis, respondentes
septem millenariis mundi, ex rabinis et David et Petro apostolo, et septem
aetatibus synagogae, et septem aetatibus Ecclesiae expressis in septem Ecclesiis
Asiae, et septem sigillis et tubis et phialis, non totam comprehendere
prophetiam mysticam realem, distinctam a morali, sed adhuc remanere
octavam aetatem pro Ecclesia. Synagoga habet requiem in septima, ut exponit
Apostolus Ad Hebraeos, nam Christus in septima aetate illam deificavit,
dum incarnatus est. Sed Ecclesia in octava, et ideo«pro octava» multi psalmi
inscribuntur: et Ambrosius dicit spei nostrae octavam esse, nam septem
panes manducamus in terris cum turbis a Christo passis: et nuptiae Agni
erunt in terra post Antichristi caedem, sed coena in Coelo, si recte typum
Laodiceae intelligis, et Gregorii distinctionem de nuptiis et coena, et postrema
capita Apocalypsis. Haec dixerim, ne te fallant sigilla et tubae etc.
Pro defensione dictorum meorum fere nihil tetigi ad argumenta Regis,
quum non opus sit, quoniam tu non es defensurus Prophetales meos nunc,
sed alios scriptores: in Prophetalibus autem responsa non desunt et machinae
et muri et antemuralia et bombardae contra hostes.

Mitte mihi librum Regis Angliae et ipse respondebo; forte ita poteris mihi
prodesse magis etc.

A Gaspar Scioppio. Roma. Subito, subito. Raccomandata al Serafino subito.
Santa Brigida.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche