Tommaso Campanella, Lettere, n. 46

Precedente Successiva

A PAPA PAOLO V IN ROMA

Napoli, 1° dicembre 1617

Beatissimo domino nostro papae Paulo V.

Oraculum Sanctitatis Tuae a Domino, cuius «sunt verba ut ignis, et sicut
petram conterens malleus», prolatum marchioni Castri Steliconis, oratori
Caesareo, ac Gasparo Scioppio, archiducali consiliario, cum ex misericordia
et virtutis amore apud Sanctitatem Tuam de mea liberatione, ingenii simul
fructus offerentes, verbum facerent, videlicet: «Vi doniamo licenza di
trattar la libertà di questo frate; e diteli di mia parte che per l’avvenire adopri
li talenti che Dio l’ha dato, meglio che non fe’ per il passato», ingeneravit
in me ardores pios ingentesque, et «liquefacta est anima mea», quod tanta
Maiestas tantillum vermiculum sepultum dignata sit commonere.

Proptereaque maiori studio prosequutus sum scientiarum omnium studium,
ut aliquid conferrem ad illarum omnium reformationem, quam optavit
Concilium Lateranense sub Leone X, et novam metaphysicam ex naturae
et Scripturae arcanis, ad summam Dei Rationem unde omnes homine
fiunt rationales, idest ad Christum, iter; ac simul triginta libros theologicos,
necessarios post tot novarum sectarum et novae terrae ac novarum stellarum
et coeli exorbitantiarum revelationem. Tandem, in prioribus angustiis
positus hostili dolo post datam ab Ossunae duce libertatem, recogitans verba
Sanctitatis Tuae, scripsi volumen hoc satis elaboratum, tanquam epitomen
et colophonem et finem studiorum nostrorum, quo omnium nationum
conversio facile perficiatur tuis sub auspiciis, sanctissime Vicarie Christi, ut
ex titulo et legatione generis humani ad Sanctitatem Tuam pernosces. Examinetur
arbor haec, quam meo in corde seminasti, ac in vinea Domini Sabaoth
plantetur, si bene fructifera Tuae videbitur Sanctitati. Insuper qui
non poenitentiam, sed fructum poenitentiae amas, memor esto verbi tui servis
tuis, in quo mihi spem dedisti. «Agnosce vultum pecoris tui», revoca ad
caulas, «redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua»; et
dona Dei in me mirabilia, quibus abutens in aerumnas incidi diras, per
Sanctitatem Tuam foelicius fructificent, sicut Xistus Senensis, concivis tuus,
per Pium V pontificem maximum, fratrem meum,«de sorte mortis» ad Ecclesiae
aedificationem ereptus, cum similiter eripies «me de portis mortis, ut
annunciem omnes laudationes Dei in portis filiae Sion». Et Sanctitas Tua
obstupescet laetabunda, cum mea errata, Dei dona incredibilia et misericordias
ineffabiles ad Sanctitatis Tuae pedes confitebor ad gloriam omnium bonorum
Largitoris.

Neapoli, in Santelmi arce, kalendis decembris, anno Domini 1617.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche